Latein Forum
http://forum.latein24.de/

Curtius Rufus
http://forum.latein24.de/viewtopic.php?f=1&t=13356
Seite 1 von 1

Autor:  bilal030 [ 18.05.2014, 13:29 ]
Betreff des Beitrags:  Curtius Rufus

Phrygia erat, per quam ducebatur exercitus, pluribus vicis quam urbibus frequens; tunc habebat nobilem quondam Midae regiam. Gordium nomen est urbi, quam Sangarius amnis praeterfluit pari intervallo Pontico et Cilicio mari distantem. Inter haec maria angustissimum Asiae spatium esse conperimus, utroque in artas fauces conpellente terram. Quae quia continenti adhaeret, sed magna ex parte cingitur fluctibus, speciem insulae praebet, ac, nisi tenue discrimen obiceret, quae nunc dividit maria committeret. Alexander, urbe in dicionem suam redacta, Iovis templum intrat. Vehiculum quo Gordium, Midae patrem, vectum esse constabat, aspexit, cultu haud sane a vilioribus vulgatisque usu abhorrens. Notabile erat iugum adstrictum conpluribus nodis in semetipsos inplicatis et celantibus nexus. Incolis deinde adfirmantibus editam esse oraculo sortem, Asiae potiturum, qui inexplicabile vinculum solvisset, cupido incessit animo sortis eius explendae. Circa regem erat et Phrygum turba et Macedonum, illa explicatione suspensa, haec sollicita ex temeraria regis fiducia, quippe series vinculorum ita adstricta, ut unde nexus inciperet quove se conderet nec ratione nec visu perspici posset; solvere adgressus iniecerat curam ei ne in omen verteretur irritum inceptum. Ille nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis: "Nihil", inquit, "interest quomodo solvantur", gladioque ruptis omnibus loris oraculi sortem vel elusit vel implevit.


Es war Pfygien, durch das das Heer geführt wurde, zahlreich mit vielen Dörfern wie Städten; Dann hatte es einst den König Midae. Der Stadt war den Name Gordium zueigen, welcher der Fluss Sangarius voranfließt in gleichem Zwischenraum dem Pontischen und Kilikischen Merr entfernt. Dass dieses Meer die engste Stelle ist, haben wir genau erfahren, dass es von beiden Seiten enge Kehlen die Erde zusammen. Diese, weil sie dem Festland anhängt, aber von großem Teil mit Fluten umgürtet, bietet der Insel eine Gestalt dar, aber wenn nicht eine zarte Schuld entgegenwirft, das jetzt das Merr teilt, zusammenschickt. (???) Der Rest ist sehr sehr schwer. Komme einfach nicht voran. Brauche Hilfe

Autor:  dieter [ 18.05.2014, 15:22 ]
Betreff des Beitrags:  Re: Curtius Rufus

viewtopic.php?f=1&t=13217

Seite 1 von 1 Alle Zeiten sind UTC+01:00
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
https://www.phpbb.com/