Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 22.09.2017, 01:51

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 1 Beitrag ] 
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Hilfe! Ovid, Met. 10,6 ff.
BeitragVerfasst: 17.01.2015, 14:03 
Lateiner

Registriert: 08.10.2014, 14:44
Beiträge: 22
Hallo liebe Lateiner,

Haben in der Schule wieder ein Kapitel abgeschlossen und ich bräuchte mal wieder eure Hilfe bei einem Text. Dieser stammt aus Ovids Metamorphosen und zwar die Textstelle 10,6 ff. aber in einer gekürzten Version. (Die Version bei der ich Hilfe brauche ist unten angeführt).
Und zwar bräuchte ich wieder eine freundliche Seele die mir den Text dieses Mal die grammatikalischen Strukturen des Textes markieren kann.
Damit meine: Pc, AcI, NcI, Abl. Abs., und die im Text vorkommenden Konjunktive!
(Wenn ihr mir auch noch Subjekt und Prädikat der einzelnen Glied- und Hauptsätze rausschreiben könntet wäre das perfekt :)

Originaltext:
Fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo
usque fuit nullosque invenit motibus ignes.
Exitus auspicio gravior: Nam nupta per herbas
dum nova Naiadum turba comitata vagatur,
occidit in talum serpentis dente recepto.
„Causa viae est coniunx, in quam calcata venenum
vipera diffudit crescentesque abstulit annos.
Posse pati volui nec me temptasse negabo:
Vicit Amor. Supera deus hic bene notus in ora est.
An sit et hic, dubito: Sed et hic tamen auguror esse,
famaque si veteris non est mentita rapinae,
vos quoque iunxit Amor. Per ego haec loca plena timoris,
per Chaos hoc ingens vastique silentia regni,
Eurydices, oro: Properata retexite fata!
Omnia debemur vobis, paulumque morati
serius aut citius sedem properamus ad unam.
Tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque
humani generis longissima regna tenetis.
Haec quoque, cum iustos matura peregerit annos,
iuris erit vestri: Pro munere poscimus usum.
Quodsi fata negant veniam pro coniuge, certum est
nolle redire mihi: Leto gaudete duorum!“
Eurydicenque vocant: Umbras erat illa recentes
inter et incessit passu de vulnere tardo.
Hanc simul et legem Rhodopeius accipit heros,
ne flectat retro sua lumina, donec Avernas
exierit valles; aut inrita dona futura.
Carpitur adclivis per muta silentia trames,
arduus, obscurus, caligine densus opaca,
nec procul afuerunt telluris margine summae:
Hic, ne deficeret, metuens avidusque videndi
flexit amans oculos, et protinus illa relapsa est;
bracchiaque intendens prendique et prendere certans
nil nisi cedentes infelix arripit auras.
Iamque iterum moriens non est de coniuge quicquam
questa suo (quid enim nisi se quereretur amatam?)
supremumque “Vale!,” quod iam vix auribus ille
acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est.

Lg und vielen Dank im Vorraus! :)


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 1 Beitrag ] 

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 2 Gäste


Du darfst neue Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
cron
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de