Latein Forum
http://forum.latein24.de/

Hilfe bei Sueton
http://forum.latein24.de/viewtopic.php?f=1&t=15013
Seite 1 von 1

Autor:  MarkSch [ 16.04.2017, 19:14 ]
Betreff des Beitrags:  Hilfe bei Sueton

Ich brauche bitte dringend die Übersetzung für zwei Texte von Sueton:

Text 1: [Caesarem] immolantem haruspex Spurinna monuit, ut caveret periculum, quod non ultra Martias Idus proferretur. Pridie autem easdem Idus avem regaliolum cum laureo ramulo Pompeianae curiae se inferentem volucres varii generis ex proximo nemore persecutae ibidem discerpserunt.
Ea vero nocte, cui inluxit dies caedis, et ipse sibi visus est per quietem interdum supra nubes volitare, vel cum Iove dextram iungere; et Calpurnia uxor imaginata est conlabi fastigium domus maritumque in gremio suo confodi; ac supito cubiculi fores sponte patuerunt.


Text 2: [Caesar] quinta fere hora progressus est libellumque insidiarum indicem, qui ab obvio quodam sibi porrectus erat, libellis ceteris [...] commiscuit. Deinde pluribus hostiis caesis [...] introit curiam [...] Spurinnam irridens et ut falsum arguens, quod sine ulla sua noxa Idus Martiae adessent: is quidem dixit eas venisse, sed non praeterisse.
Assidentem conspirati specie officii circumsteterunt, ilicoque Cimber Tillius, qui primas partes susceperat, quasi aliquid rogaturus propius accesit [...] et ei ab utroque umero togam adprehendit; deinde clamantem: "ista quidem vis est!" alter e Cascis aversum vulnerat paulum infra iugulum. Caesar Cascae bracchium arreptum graphio traiecit conatusque prosilire alio vulnere tardatus est; utqu animadvertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obvolvit [...]. Atque ita tribus et viginti plagis confossus est [...]; quidam tradiderunt Marco Brutoirruenti dixisse: "καὶ σὺ τέκνον?" Exanimis diffugientibus cunctis aliquamdiu iacuit, donec tres servi lecticae impositum, dependente bracchio, domum rettulerunt. Fuerat animus coniuratis corpus occisi in Tiberim trahere, bona publicare, acta rescindere sed metu Marci Antoni consulis et magistri equitum Lepidi destiterunt.


Ich hofe ihr könnt mir schnell helfen.
Danke im voraus

Autor:  amicus62 [ 16.04.2017, 19:23 ]
Betreff des Beitrags:  Re: Hilfe bei Sueton

http://www.latein24.de/latein-online-fo ... php?t=1003
http://www.latein24.de/latein-online-fo ... 6&start=20

freiere ÜS:
https://books.google.de/books?id=8_-SBg ... et&f=false

Seite 1 von 1 Alle Zeiten sind UTC+01:00
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
https://www.phpbb.com/