Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 15.08.2018, 12:09

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 3 Beiträge ] 
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Text von Isidor von Sevilla
BeitragVerfasst: 30.04.2018, 12:30 
De mundo. Mundus est caelum et terra, mare et quae in eis opera Dei. De quo dicitur (Ioh. 1, 10): 'Et mundus per eum factus est.' Mundus Latine a philosophis dictus, quod in sempiterno motu sit, ut caelum, sol, luna, aer, maria. Nulla enim requies eius elementis concessa est, ideoque semper in motu est. 2 Unde et animalia Varroni videntur elementa. 'Quoniam per semetipsa,' inquit, 'moventur.' Graeci vero nomen mundo de ornamento adcommodaverunt, propter diversitatem elementorum et pulchritudinem siderum. Appellatur enim apud eos κόσμος, quod significat ornamentum. Nihil enim mundo pulchrius oculis carnis aspicimus. 3 Quattuor autem esse climata mundi, id est plagas: Orientem et Occidentem, Septentrionem et Meridiem. 4 Oriens ab exortu solis est nuncupatus. Occidens, quod diem faciat occidere atque interire. Abscondit enim lumen mundo et tenebras superinducit. 5 Septentrio autem a septem stellis axis vocatur, quae in ipso revolutae rotantur. Hic proprie et vertex dicitur, eo quod vertitur, sicut poeta ait (Virg. Aen. 2, 250):
Vertitur interea caelum.
6 Meridies, vel quia ibi sol faciat medium diem, quasi medidies, vel quia tunc purius micat aether. Merum enim purum dicitur. 7 Ianuae caeli duae sunt, Oriens et Occasus; nam una porta sol procedit, alia se recipit. 8 Cardines autem mundi duo, Septentrio et Meridies; in ipsis enim volvitur caelum.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Text von Isidor von Sevilla
BeitragVerfasst: 30.04.2018, 14:53 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 10422
Wo ist dein Übersetzungsversuch/Eigenleistung? Ohne ihn gibt es keine Hilfe.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Text von Isidor von Sevilla
BeitragVerfasst: 30.04.2018, 18:02 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 12468
Wohnort: Franken
Vielleicht will eckheubach den Text hier veröffentlichen. :wink:


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 3 Beiträge ] 

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: dieter und 14 Gäste


Du darfst neue Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de