Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 16.10.2018, 22:29

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 3616 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1253 254 255 256 257362 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 16.05.2018, 12:54 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 10942
(de viris ... ferentibus)


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 16.05.2018, 13:07 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 13408
Wohnort: Franken
Errorem gravem iam correxi :x Gratias ago pro indicando.Mox classem eandem ac Fides nostra visitabo.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 18.05.2018, 05:33 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 13408
Wohnort: Franken
Lupiarx - Arcesse-lapidem Carina 3:1
Tu victorem praedixisti, tibi laus sit magna et hilaris dies Veneris! :D


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 18.05.2018, 06:58 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 10942
Lupi primum fecerunt gradum prohibitum descensum.

Rubri suffragatores amittere pergunt. Ad centesimas XVI nunc cubare dicuntur. Caerulei eos mox consecuti erunt.

In Anglia cras nuptiae regales celebrabuntur. Sponsiones fieri possunt e.g. utrum ille Henricus appareat barbatus an tonsus, quod vestimentum gestet, ...
Sponsae pater quidem non aderit, quia ex corde laborans in valetudinario versari debet. Quocum Henricus adhuc non convenisse dicitur. :shock:
Illa sponsa eodem anno nata est, quo paucis diebus ante reginae filius Carolus olim Henrici matrem in matrimonium duxerat.
Ante menses duos baptizata in ecclesiam Anglicam recepta est. An illa America oriunda "recentem ventum in monarchiam feret"?
Tentus sum, an hoc coniugium "bene sit iturum"? Illa Meghan "Marcula" iterum "ita-est-verbum dat".
Utinam illud coniugium "stet sub stella meliore quam illud sponsi matris", quae ante annos XXI mortem obiit tristissimam!
Sponsa tribus annis maior natu est sponso et actrix erat. Partes regias agere ei nunc licet. An illae ei "cubabunt"?
Exoptemus omnia bona. Utinam neutrum illorum paeniteat hunc fecisse gradum!

PS:
Bavari-Francorumvadum 3:1


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 18.05.2018, 09:00 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 13408
Wohnort: Franken
amicus62 hat geschrieben:
Sponsiones fieri possunt

Ego sponsionem feci vestem nuptialem sponsae albam fore :lol: Sed illud coniugium non aeternum fore praedico :wink:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 18.05.2018, 09:23 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 10942
dieter hat geschrieben:
Sed illud coniugium non aeternum fore praedico

Ad hoc mihi hoc in mentem venit carmen, quod maxime diligo et primum audivi ante annos XXXIII:
https://www.youtube.com/watch?v=s2SDInk6voA

Quae huius carminis sententia alludit ad omnium rerum fragilitatem? Nimium textum audire opus non est ad hoc indagandum. :)


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 18.05.2018, 11:37 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 13408
Wohnort: Franken
Nothing it so good it lasts eternally.
https://www.google.de/search?source=hp& ... -mECzjL-34


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 18.05.2018, 11:41 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 10942
Id audire volui. :D Scivi quidem rem tibi problema non fore, o vulpis percallide!


Noli oblivisci exitum finalis Scyphi/Poculi praedicere!

Adhuc nihil " a te dedisti".
Omnia nisi Bavarorum victoria necopinata essent, viadrus?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 18.05.2018, 12:16 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 13408
Wohnort: Franken
Hanc praedicationem post scriptam totaliter supervidi, veniam peto.

Bavari-Francorumvadum 4:1 8)


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 19.05.2018, 08:47 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 10942
In Italia fenus augeri coepit. Si rei publicae pecuniam mutuam das decem annos, plus quam duas centesimas feneris accipis.
Intra unam septimanam reditus centesimis XXI auctus est. Causa est haec: Italia plus aeris alieni facere vult ad oeconomiam incitandam.
Dum in Italia aes alienum augetur, in Germania minui coepisse dicitur oeconomia florere pergente.
Tamen timendum est, ne sanctiones a Donaldo annuntiatae incommodo sint oeconomiae globali. Ad quem placandum Sinenses heri dixerunt se ad compromissa paratos esse vectigalibus tollendis mercibusque Americanis quam plurimis emendis.
America multo plus mercium e Sinis importat quam ad Sinas vendit i.e. permultam pecuniam in Sinas defluit.
Sinenses inter Americae maximos creditores numerantur. Quae res Donaldo "potenter foetere" videtur.
Ex Sinensibus nimium pendere non vult.

Hoc tibi scribo, quia mihi nihil melius in mentem venit non ignarus te res oeconomicas omnino non spernere.
Doleo quidem plures atque plures homines credere omnia posita esse in oeconomia obliti periculorum, quae ab ea profisciscuntur.


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 3616 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1253 254 255 256 257362 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de