Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 26.03.2019, 19:40

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 4341 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1409 410 411 412 413435 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 06.01.2019, 12:28 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 11772
Die Wortstellung ist hier irrelevant, da abl. absolutum nur Akk. sein kann.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 06.01.2019, 12:55 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 15036
Wohnort: Franken
Oh, da stand ich wieder mal auf dem Schlauche! :shock:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 08.01.2019, 08:51 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 11772
Bonum cras,

His diebus nihil fere est, quod dignum putem, de quo loquar.
In republica de illo contributo solidaritatis abrogando disputatur. Censeo id non esse abrogandum, sed adhibendum esse ad proposita utilia perficienda, quorum multa esse constat.
Mox illa pecunia rem publicam deficiat, si oeconomia infirmior reddita erit, quod est exspectandum post tantos annos summae prosperitatis.
Doleo eos, qui in republica versantur, saepe imprudenter agere futura neglegentes.
Illud contributum res est iustissima: Qui paulum tributi generalis reditus (Einkommensteuer) solvit, eius contributum parvum est. Qui plus tributi solvit, plus contributi solvit. Nonne ea est solidaritas vera? Qua iustius vectigal esse vix puto.

Ille Fricabatne-i de poena, quae sibi est solvenda, nimis stomachari non videtur, immo bono animo est in campo exercendi in Arabia sito. Quem "nihil ex quiete ferre" posse videtur.
Novistine eum se ad religionem Islamicam applicasse uxore auctore?
http://www.way-to-allah.com/bekannte/f.ribery.html

An parvus Dei bellator iam est? Cum diurnariis aliisque quidem bellum gerere iam videtur nec se sub-bellari utique sinit, ut hoc tempore videre possumus.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 08.01.2019, 09:52 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 15036
Wohnort: Franken
amicus62 hat geschrieben:
Novistine eum se ad religionem Islamicam applicasse uxore auctore?http://www.way-to-allah.com/bekannte/f.ribery.html


In linco tuo scriptum est eum quindecim annos natum se ad religionem Islamicam applicavisse. Estne error in linco?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 08.01.2019, 09:58 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 11772
Recte dicis. Veniam peto. Non accuratius legeram. :x


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 08.01.2019, 10:01 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 15036
Wohnort: Franken
P.S.
Hic legimus eum anno MMVI se convertisse, ergo annos tres et viginti fuit.
https://de.wikipedia.org/wiki/Franck_Rib%C3%A9ry


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 11.01.2019, 10:30 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 11772
Salve,

Martius consiliarius Nigrorum fit in rebus oeconomicis et financialibus. An minister fieri vult in imperio proximo?
Virides ad-ponere pergunt Rubris gratiam populi amittentibus.

Hoc tempore paulum sors est nisi quod multum nivis cadere pergit nonnullis in regionibus e.g. in regione cuiusdam med. dom.
Et ad forum argentarium vix quidquam movetur. Collocatores tempora meliora opperiri videntur nec pericula subire volunt maiora.
An ursus taurum vincet?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 11.01.2019, 11:09 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 15036
Wohnort: Franken
amicus62 hat geschrieben:
An minister fieri vult in imperio proximo?


Minister sub AKK certe fieri non vult :wink: Quid de Donaldo, quid de Angela in Graecia?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 12.01.2019, 11:31 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 11772
Sis salutatus, amice culinariane,

Iterum nihil nisi paulum sors erat in orbe. Donaldus obstinatus manet ad murum suum perpetrandum remque publicam "claudam ponere" pergit.
Permulti, qui pro illa laborant, salarium nullum acceperunt et partim "se aegrotos scribere sinunt", ne gratis laborent.
Donaldus "calamitatem publicam" proclamaverit, qua re pecuniam ex fisco defensionis sumere possit pro isto muro. De VI milliardis fere dollariorum agitur, quibus opus est ad fines muniendos.

In Britannia Theresa alia clade accepta summo sub pressu stare pergit. Si proxima septimana naufragium faciat in "sub-domu", Brexitus durus imminet, qui oeconomiae Britannicae valde nociturus esse praedictus est. Banca Angliae recessionem metuit pretiis et inflatione crescentibus.
Multae firmae pecuniam in novis inceptis collocare desinunt timore commotae, ne negotia mox multo peius cessurae sint.
Gladius quidam Damocleanus sub terra suspensus esse videtur. Interea numerus eorum, quos Brexitus paenitet, augeri dicitur.
Puto novum suffragium, si fieret, alium exitum habiturum ac prius. Qui in republica Brexitui favebant eumque flagitabant, populum multis mendaciis
deceperunt quasi paradisum promittentes veritatemque de rebus maximi momenti oeconomicis occultantes aut adulterantes.
Quos prosperitatem nationis suae futuram in periculum magnum vocasse censeo. Quo mendacia ducant, introductio euronis tristiter monstravit.
Graecia euronem non accepisset, nisi falsos numeros adhibuisset ad summam rationum adulterandam. Ex annis fere X illa terra in miseria haeret et
etiamnunc maxime luctatur, ut "solum stabile sub pedes bellet".
Mendacia habent pedes breves, quibus veritatem fugere perdifficile est, immo plerumque impossibile.

Post tempus longius carmen composui novum:

Wer lügt, der braucht lange Beine,
jeder weiß, was ich damit meine:
Gar allzu schnell wird oft gelogen,
und ums des Vorteils auch betrogen.
Um die schnelle Mark zu machen,
macht manch einer gern krumme Sachen
und benutzt, um nicht aufzufliegen,
wenns sein muss, sogar dreiste Lügen.
Er lebt frivol mit duften Bienen,
danach oft hinter schwedischen Gardinen.
Dort kann er kräftig weiterlügen,
hoffend, dass statt Balken sich die Gitter biegen. :wink:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 12.01.2019, 13:09 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 15036
Wohnort: Franken
Salve, te boni animi esse versus iterum facientem sentio. Hoc carmen quidem difficillime versu esse puto.

De Graecis saepe mentientibus

Wer lügt, der braucht lange Beine,
Qui mentitur, ei crura longa opus sunt,
jeder weiß, was ich damit meine:
omnes sciunt, quod dico:
Gar allzu schnell wird oft gelogen,
Nimis cito saepe aliquid fingitur,
und ums des Vorteils auch betrogen.
et lucri causa defrauditur.
Um die schnelle Mark zu machen,
Ut marca celeris fiat,
macht manch einer gern krumme Sachen
sunt, qui res "curvatas" libenter faciant
und benutzt, um nicht aufzufliegen,
et eis utitur, ne "abvolet",
wenns sein muss, sogar dreiste Lügen.
si necesse sit,, et mendaciis audacibus.
Er lebt frivol mit duften Bienen,
cum apibus "olentibus" petulanter vivit,
danach oft hinter schwedischen Gardinen.
tum saepe post Suecicia vela.
Dort kann er kräftig weiterlügen,
Ibi licet ei fortiter pergere mentiri,
hoffend, dass statt Balken sich die Gitter biegen.
speranti pro malis fenestrorum clatratas sinuatum iri :wink:


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 4341 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1409 410 411 412 413435 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de