Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 07.12.2019, 22:35

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 6105 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1607 608 609 610 611 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 03.12.2019, 08:39 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 18032
Wohnort: Franken
Gratias ago pro indicando. Errorem correxi. :D


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 04.12.2019, 06:45 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 13329
Bonum cras,

Multum erat non sors nisi iste furor et insania alio foro.
Interim Admin omne purgamentum removit.

In PISA- inquisitione Germania iterum recidit. Causa fuerit, ut pars discipulorum "cum migrationis post-causa" aucta sit.
In legendo et textibus intellegendis nostri paulo peiores facti dicuntur.
Inopia magistrorum crescit. Sat magistrorum parere problema esse videtur maximum. Timeo, ne "qualitas" disciplinae minui pergat.
Interim multi docent, qui educationem paedagogicam non habeant. Numerus "oblique-unum-scansorum" crescit.
Qui magister fieri vult, ei nervi boni opus sunt. Systema scholare in crisi est manebitque. Pecunia sola problema solvi non potest.
Qui in republica versantur vera problemata nosse non videntur. Quae sunt psychologica et "socialia".
Nec magistrum esse nec discipulum esse his diebus voluptas est.
Nuper legi centesimas fere XXX discipulorum sunt, quod "verhaltensgestört" vocatur. Facultas "communicandi" et "socialiter recte agendi" remittere pergit.
Beatus, qui parentes habet bonos, quibus sat est temporis pecuniaeque ad liberos curandos et educandos, et domum quadam harmonia praeditam.
Illa tria Z opus sunt: Zeit, Zuwendung,Zärtlichkeit
Quae quidem maxime deesse videntur. Qua ex causa quoque mirum non est, quod numerus liberorum infelicium et psychice aegrotorum augetur.
Tempora et magistris et discipulis duriora durioraque fiunt. Quo vadis, schola et ii, qui te petere debent?
Tempora meliora sperare "illusio" esse videtur et respublica omnino "superpostulata". :(

Hodie anno DCCLXXI pCn Carolus Magnus monarchus imperii Francorum factus est fratre Carolo-viro mortuo.

Fac valeas patienter docens verrensque! :wink:

Ante muros "nullus gradus".

PS:
Iamne dona natalia emisti pro nepote neptique? An pecuniam tantum dono dare soles, quod facilius est factu nec iuxta cubare potes. :wink:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 04.12.2019, 07:58 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 18032
Wohnort: Franken
Bonum cras, omnia iterum optime retulisti :D


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 04.12.2019, 08:26 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 13329
PS:
Francorumvadum-Berolinum 2:1
Ibios-Thusalavicus 2:0
Lipsia-Speraredomus 3:1
Glaberrivus-Bavari 2:2
Liberaarx-Lupiarx 3:2
Oculiarx-Moguntia 1:1
Iecurisosculum-Veteratores 2:1
Unio-Colonia 3:0
Brema-Paderborna 2:0

Puto Coloniam exercitorem bonum non accepisse. Certe meliores fuissent. Ille Funde-rabiose-us modo "secunda electio" est. An "pro uno malo et ovo" laborat?
Colonia magnum salarium solvere non potest.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 04.12.2019, 11:51 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 18032
Wohnort: Franken
Francorumvadum-Berolinum 0:1
Ibios-Thusalavicus 2:1
Lipsia-Speraredomus 1:1
Glaberrivus-Bavari 1:2
Liberaarx-Lupiarx 2:2
Oculiarx-Moguntia 1:2
Iecurisosculum-Veteratores 2:3
Unio-Colonia 0:2
Brema-Paderborna 4:1


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 04.12.2019, 12:06 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 13329
dieter hat geschrieben:
Unio-Colonia 0:2

Spero te non erraturum. Unio domi valida est. Coloniae alia clades accipienda non est, ne in crisi haerere pergat.
Utinam tua patria prior respirare possit! Ego quidem dubito, an novus exercitor multum effecturus sit. Libenter autem errarem. :wink:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 04.12.2019, 12:21 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 18032
Wohnort: Franken
Quo modo cognoscis, utrum intra muros aut extra muros ludant?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 04.12.2019, 12:28 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 13329
Manus sinistro in latere semper domi ludit. Haec est conventio.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 05.12.2019, 07:06 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 13329
Bonum cras,

Inter Rubros numerus eorum, qui coalitionem deserere volunt, minui videtur. Et ille sinister Audax-honorat sententiam mutasse videtur. Qui sedem inter eos cupit, qui
partibus praesunt.

Caerulei heriditatem pinquem exspectant. Testamentum cuiusdam membri accepisse dicuntur.

Pretia immobilum inter annos X centesimis L aucta sunt, in urbibus magnis habitare impensissimum factumst.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 06.12.2019, 06:49 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 13329
Bonum cras,

In Francogallia iterum diabolus sors est. Itur ad vias indignandi causa. Praeses systema ad pensiones pertinens mutare vult. Et Francogalli diutius laborare debebunt
aut minus pensionis accipient. Ille Macronius vehementer reprehenditur. Qui systema nostro simile introducere in animo habet.
Multi aetate annorum LVI "in pensionem eunt", quod paulatim rei publicae impensius fit. Multa milliarda in fisco pensionario desunt, quae respublica "adsutorare" debet.
In Germania quoque respublica pecuniam multam pro fisco pensionario quotannis impendere debet. Imprimis magistratuum pensiones magno sunt oneri.

Hodie Rubri dieant ad praefectos futuros eligendos.

In Donaldum nunc investigatur. Quod "impeachment" vocatur currit. Democrati manent duri Donaldo furente et valde indignante.

Ante muros I°. Temperies hibernalie regnare coepit.

Alio in foro quidam petitor etiamnunc in imbre stat. Nemo adhuc appulsavit nobis absentibus.

Hodie "Nikolaus"/Furareid est. Nomen Klausi forma est abbreviata.
Nikolaus ille est, qui populos vincit (< Graece: nikan = vincere, laos = populus)

"Vom Anfang der dreißiger bis zum Anfang der sechziger Jahre gehörte der Name zu den zehn am häufigsten vergebenen Jungennamen und war im Jahr 1944 sogar der häufigste überhaupt."
Non miror te illo nomine olim affectum esse. Tum plurimis parentibus aliud nomen in mentem venisse non videtur.
An istis Nazistis culpa est attribuenda, qui populos vincere et subigere volebant? Gaudeamus illos victos esse. Quid ex mundo factum esset, si
iste sceleratissimus A.H. victor e bello discessisset? Non multum afuit, quin bomba atomica in Germania conficeretur. Qua uti istum A.H. dubitaturum non fuisse
mihi persuasi, si potuisset. Incredibile est imaginatu, quid damni factum esset ubique terrarum, si Germania istam bombam prius habuisset Americanis.
Qui ingentes labores subierunt et ingentem pecuniae vim impenderunt, ut Nazistis antevenirent.
Inter annos V eis contigit, ut bombam conficerent, quarum duas in Iaponia deicerunt ad illam terram cogendam, ut deditionem proclamaret.
Speremus istum instrumentum numquam iterum adhibitum iri et omnia arma atomica olim destructa in purgamento terratura. :(


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 6105 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1607 608 609 610 611 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 3 Gäste


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de