Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 21.10.2020, 02:04

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 8835 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1880 881 882 883 884 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 18.10.2020, 10:15 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 15274
Modo in televisione pellicula currit "Romulus et Remus" (MDR).


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 18.10.2020, 10:18 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 21297
Wohnort: Franken
amicus62 hat geschrieben:
Qua in lingua tibi nota error non esset? In qua praedicatum in singulari stat, si subiectum plurale est.

:?
https://blog.abaenglish.com/de/die-konk ... uralobjekt.
Ich finde keinen Unterschied zu Deutsch.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 18.10.2020, 10:20 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 21297
Wohnort: Franken
amicus62 hat geschrieben:
Modo in televisione pellicula currit "Romulus et Remus" (MDR).

Primo videas PN in foro Austriaco!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 18.10.2020, 10:24 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 15274
Im Altgriechischem steht das Prädikat im Singular, wenn ein Neutrum Plural Subjekt ist.

z.B. panta rhei/πάντα ῥεῖ (Omnia fluunt)


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 18.10.2020, 10:29 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 21297
Wohnort: Franken
amicus62 hat geschrieben:
panta rhei/πάντα ῥεῖ

Das kenne ich noch; aber die griechische Grammatik ist mir gänzlich entschwunden. :(


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 18.10.2020, 10:36 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 15274
Nonnulla recordor, plurima quidem oblitus sum. :(


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 18.10.2020, 19:19 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 21297
Wohnort: Franken
In pediludiis praedicendis victor decedi, semel in nigrum ieci et quater recte praedixi.Tu semel in nigrum iecisti et bis recte praedixisti.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 19.10.2020, 06:18 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 15274
Bonum cras,

In xysto IX°. Plus quam XI° hodie "intus non erunt".

Gratias ago, quod me de exitu praedictionis certiorem fecisti. Gratulor tibi de victoria. Doleo me valde errasse pessime praedicens.
Veteratores denuo non vicerunt, Moguntia adhuc nullum punctum fecit et tabellae "finis-lumen" est.
Exercitor novus bene advenisse non videtur. Cuius dies numeratos duco. Ille Lumina dimittendus erit, ne Moguntiae omnia lumina
exstinguantur.

Ex-secretarius generalis CDUnis, Petrus Surdior/Columbus a re publica se recipiet. In Foederis diem non iam reverti vult.
Taedio rerrum politicarum captus videtur. Animus eius laudandus est.
https://www.tagesschau.de/inland/peter-tauber-103.html

Anno CCII aCn Scipio Hannibale ad Zamam victo secundum bellum Punicum finit.

Anno MDCCCXIII in pugna nationum ad Lipsiam facta Napoleon vincitur.

Ante annos LX Americani insulam Cubam commercio intercludunt. Qua de causa ille Fidel C. Russos adit auxilii oeconomici petendi causa.
Anno posteriore Americani in Sinu Suino cladem accipiunt turpem. Bellum frigidum etiam frigidius fit.

Ante annos XLVIII scriptor Theodiscus Henricus Böll praemium Nobelicum accepit litterarum. Qui decessit ante annos XXXV.
Anno uno ante Incendium pacis praemio affectus erat.

Nartatrix Theodisca H. Gerg hodie fit XLV.

Anno praeterito Ruber Is-durus Eppler decessit. Qui pro pace servanda et armis atomicis abolendis contenderat.

Ante annos XX contingit, ut quoddam bacterium annos millionum CCL natum in vitam revocetur:
https://www.spiegel.de/wissenschaft/men ... 98790.html

PS:
Quando te ad impilia facere debes? An nil in programmate stat praecipui? Tibine est septimanae finis prolongatus?
Apud quendam A. et heri nil erat sortis. An illo in foro lumina exstingui incipiunt? Miraculum non esset.

Diebus XV post in America suffragium habetur.
Donaldus dixisse refertur se deliberare de patria reliquenda, si victus ex suffragio discessisset.
Utrum victurum putas? Ille Bidenus mihi infirmior videtur. Timeo, ne Donaldus iterum "cursum facturus sit".
Ista infectio celerrime superata ei usui fuerit. Demonstravit, quo robore physico quaque voluntatis vi esset.
Vel bellum civile metuitur, si suffragium habeat exitus angustum. Donaldus iam annuntiavit se exitum in dubium revocaturum,
si sibi non placuisset.

Fac valeas haec tempora iniucunda perferens nonque ignorans: Veniet, ut veniet. Nemo scit, quid futura ferant.
Neuter nostrum istum mundum in dies insaniorem mutare potest - nec debet. Deo/Deis gratias! :)

Hoc legas, quaeso, pransus:
Quis anno ineunte cogitasset, quod chaos istud virus effecturum esset? Sperare tantum licet res quam primum mutaturas
lucemque ad cuniculi finem conspici posse. Spes moritur ultima.
Hoc tempore catena nuntiorum Hiobianorum interrumpi non videtur.
Illi magistro in Francogallia occiso caput amputatum fertur ab iuvene annos nato XVIII. :shock:
Vita insaniae crudelitatis plena est. Non miror quidem: Evolutio clementiam numquam noverat.
Genus crudelitatis tantum mutari videtur. Historia humana sanguine scriptast scribique pergit, ut cottidie experiri debemus. :(


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 19.10.2020, 07:36 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 21297
Wohnort: Franken
amicus62 hat geschrieben:
Anno uno ante Incendium pacis praemio affectus erat.

Dieser Satz ist zweideutig :wink:

-->Ein Jahr früher hatte Brand den Friedensnobelpreis erhalten.(richtig)
oder:
-->Ein Jahr vor Brandt hatte er den Friedensnobelpreis erhalten.(falsch)

amicus62 hat geschrieben:
ad impilia

Hodie impilia domi manent.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 19.10.2020, 08:19 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 15274
dieter hat geschrieben:
Dieser Satz ist zweideutig

Recte dicis, o acute cogitans! Logice quidem ambigua non est: Ille Henricus numquam pacis praemium accepit.
Ergo haec interpretatio exclusast - defacto.
Nemo nisi historiae imperitus false interpretaretur. Ex versione cognoscitur litteratus. :wink:

PS:
Paene errorem feci. Nam scribere volui Incendium suum praemium eodem anno accepisse ac Boellium. Tum dubio captus sum,
cum mihi in mentem venisset Incendium anno MCMLXX in Polonia versatum esse, ubi genua flexit ad occisos honorandos.
Mirum fuisset, si modo duobus annos post genua flecta illo praemio esset affectus.

dieter hat geschrieben:
Hodie impilia domi manent.

Ergo domi pupas ex impílibus factas facias saltantes i.e. novo cognomine usus quodam in foro appareas
ubi quidam pupalusor perpetuus iram invidiamque movere non desinit!
Melius quidem esset, si te ad impilia faceres borealiter ambulatum aut alio modo corpus aere in recente molitum.
Hoc ipse libenter facerem, si possem.

Modo video DAXum puncta fere C "ad-posuisse" Populicurru ad CXL fere cubante:
https://www.google.de/search?source=hp& ... CAg&uact=5


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 8835 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1880 881 882 883 884 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 5 Gäste


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
cron
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de