Bonum cras,
In xysto II°. Paulo calidius est quam heri.
Iecurisosculum Francorumvadum "clare" vicit. Nunc habebit Rubram-albam Cenam adversariam proximam.
Hodie Bavaris adcalcandumst. Unus ex sponsiones offerentibus vel XXI pro uno solvit, si Carina vincat:
https://www.wettfreunde.net/dfb-pokal-t ... 2020-2021/Sunt discrimina magna inter offerentes.
(Es wäre mal interessant zu erfahren, wieviel Prozent "Verrückte" auf Kiel setzen und wieviel auf Unentschieden nach 90 Minuten,
was immerhin bis zum Zehnfachen bringen könnte.)
In Bavaria ab Lunae die proximo larva FFPII fit obligatoria in tabernis petendis et vehiculis publicis utendis.
Angela alias "septimanas exspectat duras".
Quidam Theodiscus milliones CCXX perdidisse videtur verbo secreto in Bitcoinio utendo amisso.
https://www.tagesschau.de/ausland/bitco ... n-101.htmlFabula docet: Caveas in pecunia kryptica adhibenda! Quae imperitii fugiendast.
Praeses vicarius Pence-us in Donaldum consulere non vult. Alio modo nunc temptatur istum depellere.
Banca Germanica cum Donaldo negotia facere non iam vult.
Apud quam Donaldus "cum millionibus CCCXL in creta stat".
Nuntiis cottidianis nova est bella recitatrix:
https://de.wikipedia.org/wiki/Julia-Niharika_Senhttps://www.google.de/search?q=julia-ni ... 00&bih=697Anno XXVII aCn principatus Octaviani orditur.
Ante annos ministrorum L. Serus munere se abdicavit propter flagitium "somnii navis".
Ante annos XLI Virides conduntur Caroliquietis.
Ante annos XXVIII iste Is-ego H. cum uxore Chiliam petunt exsulaturi.
Anno LXXXVI Gaius Marius, illius Sullae adversarius, decessit:
https://de.wikipedia.org/wiki/Gaius_MariusAnte annos XCII "Occidentis hero" Pugna-durus Earp-ius, qui cum quodam medico Dr. Sanctus-die multis in pelliculis
apparet.
Fac valeas larvamque FFPII emas, si eam adhuc non possideas. Nisi erro, hodie non prius reverteris quam tempore cenae
vespertinae. Exopto multum voluptatis in extramurando - impilibus
recentibus ad tempus indutis.
