Bonum cras,
Sub divo V°.
Bavari splendide vicerunt Romae (4:1). Crisis hac victoria superata videtur.
Pannulus quoque cum manu sua nova vicit.
Glaberrivus hodie adversarium excipit difficilem: Primum in tabella Anglica, qui a Custodulo, qui olim Bavaros exercuit, exercetur.
Assula vituperatur. Eum plus promisisse quam fieri posse. Hodie in conventu foederali "orationem responsumque (prae)stare" debet.
Illud institutum RKI consilium graduum quattour protulit ad restrictiones relaxandas et oeconomiam aperiendam.
Virologus quidam dixit vaccinium firmae AstraZeneca minoris esse virtutis. Quod omnium vilissimum esse constat.
https://www.welt.de/politik/ausland/art ... toffe.htmlOrdo vaccinandi mutari dicitur. Inter alios magistri/ae prius vaccinabuntur proviso. Sunt medici, qui idem sibi poscant.
Primi soni ex Marte oriundi in terra recepti sunt. Ab vento ibi flante truncare dicuntur.
Ante annos XL illa Diana sponsa fit filii reginae Britannicae. Paucis mensibus post in matrimonium infelix ducitur.
Ante annos CXXVI invenitur Uranium radios emittere.
Ante annos CCXXXV Volo-galea Trux natus est, qui fabulas fictas collectas edidit.
Ante annos CL liber de hominis origine a Carolo Darwino composito profertur, in quo vox evolutionis primum apparet.
Anno MD imperator Carolus V natus est, cuius in imperio sol numquam occidisse fertur.
Ante annos DXXX mercator Norimbergensis H. Pannusior obiit. Fabrica cervisiae eiusdem nominis nomen ducit ab illius gente.
https://de.wikipedia.org/wiki/Hans_TucherAnte annos CXX scriptor L. Tolstoi ex ecclesia Russica-orthodoxa excluditur propter blasphemiam.
https://de.wikipedia.org/wiki/Lew_Nikol ... _KonflikteFac valeas adque tempus in impilia. Impiliaris, ergo es. Vivere est impiliari. Eo modo prohibemur, ne robigine obducamur.

Die dictum:
Manche gehen zu Priestern, andere wenden sich zur Poesie.
Ich wende mich an meine Freunde. (V. Lupus)