Gratias pro explicationibus redditis ago

Sed Thomas Vulpius de multis disputat, non solum de libris phantasticis ! Utcumque, "Oppidum librorum somnantium" non iam legi, sed fortasse aliquando legam - usque ad hoc tempus recensionem in Wikipedia scriptam aspexi. Hiltikunstus vere draco est ? Non in Wikipedia scriptum est ... O.o
Mihi confitendum est me numquam "fabulas" Latinas legisse ... praeter quasdam Ciceronis orationes et eiusdem librum philosophicum "De oratore I" et Sulpici Severi "Vitam Sancti Martini". Profecto fabulae sunt, cum verum non semper dicatur (- Ciceroni alios defendenti verum dicere non semper licet; non certum est, an Crassus, Antonius et alii profecto illo tempore, de quo Cicero scribat, de Oratore perfecto disputarent; spero te non nimis christianum esse, sed fortiter dubito, ne Martinus profecto haec omnia perficeret... tamen quaedam fabulae bonae in hoc libro describuntur

). Sed non celare volo me has "fabulas" non sponte mea, sed docente universitatis iubente legisse, et puto te quaerere voluisse, quas fabulas Latinas voluntate legerem. Quam ob rem in dubio sum, an recte responderem id, de quo quaesivisses.
Vale