Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 28.06.2017, 02:55

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 50 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1 2 3 4 5 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 20.06.2012, 10:10 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8141
Actuali ex causa quaerere volo: Quem, qui victor turnamenti pedibus ludentium, qui hoc tempore certent, sit discessurus, dignum putatis?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 20.06.2012, 12:21 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8141
Novum membrum, qui primum huic foro intersim, spero omnibus aliis, qui hic colloquuntur, aliquid gaudii afferre posse. Nolite mirari, si saepius vocabulis ignotis ac inusitatis occursuri sitis. Quae a me creata sunt et creabuntur ex actualitatis causis vel iocandi gratia.
Noster Dieter (quasi pater noster) carmen de ea re canere potest. Contextus semper efficiet/effecerit, ut intellegi possit, quid exprimi debeat. Puto non necesse esse in hoc foro linguam Latinam quam
severissime ac perfectissime adhiberi. Gaudium lingua utendi in foco esse maximi momenti est .
Tamen libenter certior fieri cupio, cum aliqui lapsus aut alii errores mihi acciderint, addiscendi causa.

Ad multos ac iucundos sermones !


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 20.06.2012, 16:51 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8141
@dieter:

In hoc foro recentissime emergens occasionem aliam quaestionem ad te deferendi praetermisi:
Quae sunt res, de quibus disputari vel colloqui vel iocari potissimum cuperes?
Quid e.g. tibi otioso gaudio est? Umquamne ipse pilam pedibus lusisti aut iam ludis in "acie" seniorum? Quos libros legisti quemve hoc tempore legis? Quis est auctor, cui potissimum faves?
Quid est, quod maxime diligis in lingua Latina? Esne disciplus moratus in lingua Graeca?
Si ita erat, eane tibi item placuit?
Sentio plura atque plura themata disputatione digna , ut arbitror, mihi in mentem venientia.
Quo longius animo revolvo, eo magis voluntas dialogum incipiendi me invadit. Sed ne res
nimis acceleremus! "Bona res tempus poscit" , ut dicitur in proverbio Germanico.
Postremo omnia nobis voluptati esse intenduntur. Nulla pressio, nullus stressus! Sine
aliqua expectatione initium fiat:Quo minus expectamus, eo plus modo iucundo opprimi possumus.
Spero te rem similiter ac me aspicere vel aspicere posse. Id bonum fundamentum esse existimo.
Post hanc longam introductionem ad finem perveni.
Videamus, quomodo res se explicaturae sint. Ut ait Imperator Franz bavarice : Schaumer a mal!

Vale!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 20.06.2012, 21:03 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9211
Wohnort: Franken
ad1: melius sit dicere: "pila pedibus ludere"?http://www.zeno.org/Georges-1913/A/pila+%5B3%5D?hl=pila
ad2: modo in scola pila pedibus lusi ( non magno cum successu).Hoc tempore ludo cum nepote meo, qui est puer octo annorum.
ad3:in scola linguam Graecam didici, sed plurima verba et grammaticam oblitus sum.
ad4:maxime diligo in lingua Latina exercitandum mentem et memoriam iuventutis meae.
ad5: Sit tibi iucunda nox sine ardore!
:)


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 21.06.2012, 06:37 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8141
Gavisus sum, quod tam celeriter ac brevite conciseque respondisti.
Ego quoque puer pila pedibus lusi, numquam manus certae particeps, sed tantum cum parvo numero amicorum. Aliquamdiu eum ludum egi, in quo pila parva ac levissima ,colore albo, in mensa
ab altera parte ad alteram mittitur ludentibus instrumento utentibus, quod pulsor vocari possit.
Etiam is ludus mihi discipulo laetitiae erat, in quo pila a ludentibus trans retem manibus, ut dicam accuratius: digitis, mittitur. Utroquo hoc ludo potissimum fruebar.
Lingua Latina scribere aliquo modo mihi ludus esse videtur, in quo praescripta grammatica sunt adhibenda ad utendum constructionibus rectis ac pulchris. Ut certe animadvertisti, studio ducor, ut
constructiones "exhaurire" coner, periclitans in reti a me ipso necto haerere effugio sublato.
Tamen is stimulus me liberum non dimittit. Itaque gratus sum, cum errores mihi monstrantur.
Sed id studere temptabo, ut sententiis quam simplicissimis exprimam, quae dicere cupiam.
Puto mixturam bene temperatam rem optimam esse.
His cum verbis finem facio.
Fruaris die nunc orienti/e (?) et progredient/e.

Vale


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 21.06.2012, 08:56 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9211
Wohnort: Franken
Ich antworte heute mal in meiner Muttersprache. Dein Fragezeichen hinter "oriente die" hat mich sofort veranlasst, mein Grammatikbuch zu konsultieren. Dort fand ich:
Die auf -ns ausgehenden Partizipien gehören zu den i-Stämmen, unterscheiden sich aber hinsichtlich des Ablativs Singular je nach Verwendung. Als eigentliche Partizipien haben sie im Abl. Sing. meist den Ausgang -e (imperante populo). Als Adjektive und attributive Partizipien haben sie im Abl. Sing. den Ausgang -i (ardenti studio)
Nunc gaudeo me in grammatica Latina peritius factum esse.
Vale amice!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 21.06.2012, 09:25 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8141
Illud problema meum fuit. Tuum responsum est perfectissimum, ut nihil sit addendum.
Maximas gratias pro re explananda tibi ago. Scio me meo/nostro Dietero niti posse.
Libenter ad te accedam, si similes quaestiones emergent, te permittente. Cognovi autem
vel sentire mihi videor te magno cum gaudio contribuere, ne talia problemata in-soluta
nec in-tractata maneant. Praeterea te grammaticas res aeque diligere ac me.
Iterum: Tibi gratiam habeo.

Haveto ( Is terminus sollemnior esse dicitur quam "Ave". Discipulus aliquo loco id legi)


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 21.06.2012, 09:29 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9211
Wohnort: Franken
http://www.navigium.de/latein-woerterbu ... orm=haveto

avÄ“ - sei gegrüßt
:wink:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 21.06.2012, 11:40 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8141
Nunc recordor: HAVETO mihi Sallustium (Coniuratio) legenti occurrerat.
Ad mutandum thema:

Nempe munus mathematicum mihi occurit:
Si quis anno, quo Jesus est natus, unum eurocentum fenore 4 % investivisset (ergo 2012 annos),
quantum pecuniae nunc possideret et quot tonnae auri (1kg auri = 40000€) emi possunt?
Vel: Qua altitudine esset multitudo notarum a 500 €, si una nota 0,1mm "crassa" est. Nunc iam
calculari possit, quanto temporis luci opus sit ad percurrendum id spatium.
Si id non satis est, haec calculatio fieri potes: Quanto fenore unum eurocentum per 2012 annos
est investiendum, ut totus mundus auro impletus emi possit. Spatium est 13,7*10^9 lucis annorum ,
quod lux ex momento crepitus primordialis superavit. Densitas auri est 19,36kg/ dm^3.

Spero te hac calculatione fruiturum esse. Mihi voluptati fuit.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 22.06.2012, 07:50 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8141
Salve Dieter(us)
Novum mane est. Modo intellexi vocabulum "mane" substantivum esse posse, quod non declinatur.
Postquam heri te ad calculationem absurdam, tamen fascinosam, adducere volui vel sum conatus,
me recte rogaveris, qui diabolus me equo usus sis. Nescio. Illa mihi subito in mentem venerat.Licet
causam fuisse, quod nuper liber mathematicus in manus meas incidisset, in quo tales calculationes occurrant ad demonstrandum phaenomenum "fenus fenoris". Aliquo modo illa res me vehementissime moverat animumque meum nondum reliquisse videtur. Ut voce hodierna dicam:
Res iam in "conditorio operae" haeret et nondum usque ad "discum permanentem" pervenit.
Hac cum comparatione hunc sermonem claudo sciscitans, si calculatus sis vel statim manus supra
caput compulsaveris.

Vale


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 50 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1 2 3 4 5 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 2 Gäste


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de