Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 28.06.2017, 02:54

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 50 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1 2 3 4 5
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 01.07.2012, 18:25 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9211
Wohnort: Franken
In Bavaria non iam aestus homines vexat.Exordio mensis Julii tempestates et imbres asidui saeviunt.
Vorschlag:natum esse eximium est :?
Exopto serenum diem lunae


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 01.07.2012, 18:32 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9211
Wohnort: Franken
Administrator lineas tuas non rectas extinxit, sicut optavisti. :wink:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 01.07.2012, 20:26 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8141
Multas gratias pro confirmatione linearum exstinctarum et tua translatione a me petita.
Tuum propositum mihi statim placuit. Versio mea: esse aliquid eximii/singularis generis (est).
Id veterem philosophiae professorem in mea mente surgere facit, qui dicebat hominem beatum appellari posse, si profundo in corde sentiat " esse(natum esse) bonum est". Talia sentire posse maximae fortunae est. Nescio, quanti homines dicere possint se sic sentire. Sentire vitam per se
esse caram ac pretiosam his temporibus non est facile inter omnes res, quae nobis oneri sunt.
Vivere plurimis non est "zucharam lingere" (zuchara non solum dentibus nocente).
Hac cum anaphora claudo non obliviscens tibi bonam noctem exoptare.

Ad nova "proelia Iuliana" !


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 01.07.2012, 20:37 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8141
PS: Nomen illius professoris est Ulrich Hommes, qui urbe Ratisbona docuit.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 02.07.2012, 11:42 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8141
PPS(Postpostscriptum :lol:)

Parva fabula de patre illius professoris nomine Jakob Hommes, qui etiam philosophiae professor urbe Ratisbona erat ad academiam, quae tum academia philosophica ac theologica appellata est et universitati praecesserat.
Noster Jakab ferrivia strataria uti solitus est. Ut Thales Mileticus, is plerumque cogitando erat immersus, ut totius mundi se circumdantis immemor esset. Itaque saepe accidit,ut in tempore
ac statione recta curru communi/autoraeda longa non excederet,sed philosophans vehi pergeret
discipulis vel suis opperientibus. An omnino vel quantum poenarum illi fuerit dandum, non est notum.
Hoc tempore ea esset voluptas carior, nisi forte tu esses J. Hommes, cui philosopho etiam nostris diebus venia esset danda. Quis talem hominem punire auderet, qui quaestionibus philosophicis tam difficilibus sit occupatus, ut "banalem" rem in tempore exeundi neglegat.
Ceterum: Thales in fossam liquoris pessime olentis paene incidisse fertur, si non esset monitus.
Eius incommodum peius fuisset. Animo vix concipi potest, si id Jakobo nostro evenisset: Professor,
ubi tali fossa escenderit, ad academiam vel domum iter facere pergens. :lol:
Ut vides: Omnibus temporibus philosophari aliquid pretii aut periculi habuit.

Vale


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 02.07.2012, 19:28 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9211
Wohnort: Franken
Ergo: Cave fossas liquore completas, amice, cum philosophus sis! :wink:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 02.07.2012, 20:17 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8141
Philosophus certe non sum nec esse nec futurus esse cupio (non solum ob periculum in illas fossas incidendi :lol:). Sed nonnumquam paulum abest,ne in reti sententiarum a me formatarum haeream ac captus maneam, quia saepe in construendo obliviscar, quid fuerim expressurus, animum totum ad
rem grammaticam attendens. Argumenta mihi saepe victimae rei grammaticae fiunt, quae mihi iam puero maioris momenti fuerit quam descriptio rerum. Causa fortasse est grammaticam Latinam aliquid rei mathematicae habere mihi videri, cuius formulis libenter discipulus usus sum.
Qua de causa linguae philosophos valde admiror, qui studeant linguae purgandae ac erroribus tollendis, ne perturbationes oriri possint. Apud eos multum disci potest. Quorum libri autem
difficiles lectu ac intellectu sunt et vix cuiquam gaudium legendi afferunt. Nunc satis est philosophandi. Spero te animo sentire,quid dicturus fuerim.

Vale et somnus tibi iucundus fiat.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 03.07.2012, 13:24 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9211
Wohnort: Franken
Salve amice, multo mane hodie e lecticulo cubiculari surrexisti et in foro nostro scripsisti!
Cogito de titulo novo fori, quod aperire necesse est, cum hoc forum completum esse videtur.
Quid de titulo "litterae ad amicum"? Vel alium consilium commenda!
vale


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 03.07.2012, 14:02 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8141
Tuum consilium boni sonoris est. (Ceterum: aliud consilium / videatur [cum causale ?]).
Hi sunt tituli, qui mihi in mentem venerunt:

Sermones amicorum; (Ubi) amici colloquuntur; Epistolae (Latinae) amicorum; Amici Latine convenientes; Ubi Latine (col)loqui gaudio est; Communicatio Latina (interretalis); Si voluptas Latine scribendi te capit/cepit; Amico/is Latine scribe; Hic Latine scribitur; Latine scribere, Latine disputare.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Colloquia quotidiâna
BeitragVerfasst: 03.07.2012, 14:58 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9211
Wohnort: Franken
Gratias ago. Propositum ultimum mihi optimum esse videtur. Statim aperio novum forum. :lol:


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 50 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1 2 3 4 5

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 2 Gäste


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de