Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 22.07.2019, 23:26

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Dieses Thema ist gesperrt. Du kannst keine Beiträge editieren oder weitere Antworten erstellen.  [ 7116 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1 2 3 4 5712 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 06.07.2012, 06:40 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 12451
Scire, quid hoc est? Tempore, quo scientia celerrime crescat ac augeatur nemoque ea tota potiri
possit ( doctores universales non iam esse posse ,quales Aristoteles vel Thomas Aquinatus suis temporibus erant, qui fere omnia scivisse dicuntur), tamen quaestio oritur, si scientia maxima
homines beatos reddere possit. Hoc loco mihi locus sanctae scripturae in mentem venit (1.Kor,13),
quo dicitur omnia esse sine ullo pretio, si caritas nobis deest.
Hac cum cogitatione tibi diem bonum exopto, quem tibi et multum caritatis oblaturum esse spero.
Quidquid agamus, si sine caritate agamus, nobis non gaudio vero erit. Non refert,quid agamus, sed
qua ac quo animo.
Fruaris et hoc hebdomatae fine! Erisne rursus in valetudinario vel tempus totum tui erit ut verum otium ?


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 06.07.2012, 08:54 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 16390
Wohnort: Franken
Gratias ago pro optatis bonis tuis. Hodie nepos meus me viset usque ad diem Saturni. In valetudinario laborabo die Martis proximae hebdomadae.
Vale


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 06.07.2012, 12:46 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 12451
Utinam ne nepotismus apud te fiat! Nepote praesente istud periculum "instat".
Ea, quae vulgatim oeconomia consobrinalis appellatur, ubique inveniri potest tuo valetudinario
certe excluso. :lol: Te liberum ab omni indicio corruptionis /"corruptiblitate " puto.


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 06.07.2012, 15:41 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 16390
Wohnort: Franken
ita est,adiuro! :mrgreen:


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 06.07.2012, 16:19 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 12451
Tibi credo profundo ex animo.


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 08.07.2012, 13:12 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 16390
Wohnort: Franken
Iterum multo mane in foro scripsisti (de vita et morte). Ergo proverbium Germanicum in linguam Latinam transtuli: "Avis matutina vermem capit"
Exopto bonum diem Solis


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 08.07.2012, 14:18 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 12451
Verme capto tibi gratulari cupio ob tuam translationem, quam esse pulcherrimam putem.
Anglicis proverbium idem est: The early bird catches the worm.
Sed non ad vermes capiendos e lecto surrexeram vel ad sententias transferendas.
Ex nonnullo tempore mihi est consuetudo,ut forum nostrum adeam, ubi dies mihi orsus erit.
Non longius dormire solitus sum. Somnus meus melior esse posset. Ex multis annis bene dormire
mihi non contingit. id est problema, quod etiam medicamentis sanari non posse videatur.
Mihi cum hac re esse vivendum semper erit. Per-dormire mihi a fortuna non est donatum.
Tibi medico res certe non ignota fuerit. Longum est de ea disputare nec te onerare volo.
Tantum dico: Pugna est cottidiana. Facultas mea concentrandi non est optima.
Sententias convertere aliquid auxilii est.

Usque ad tempus proximum. Aestate fruaris.


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 12.07.2012, 19:14 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 16390
Wohnort: Franken
Salve amice!
Admiro actiones et sententias tuas de inscriptiones (epigrammata vel titulos)= Tattoos. Puto te nimis tribuere rationi petentium. Sciunt vulga verba, raro sciunt expressiones grammaticas, sententias breves inscribere volunt in cutem suam. Ne perturbaveris petentes sententiis multis!
Inscriptiones Latinas aliqua occulta esse putant, quae non ommnes legere possunt et quae soli ipsi intellegunt, quamquam linguam Latinam nesciunt.
Nolo offlectere impetum tuum, spero te non laborem inanem facere.Ego ipse multa disco sententiis tuis!
Noli cunctare corrigere lapsus meos!
:roll:
Vale


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 12.07.2012, 21:11 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 12451
Gratias tibi ago pro indicio. Te recte rem videre puto: Quaerentes pluribus sententiis non sunt
perturbandi, quamquam "variatio delectare potest". Ea erat mihi causa facultatem eligendi praebere, ut quaerens decernere posset, quid sibi pulcherrimum vel aptissimum videatur.
Sed mihi est concedendum nimiam variationem fortasse magis nocere quam prodesse.Imprimis longiores sententiae vitandae sunt.
Minus nonnumquam plus esse potest. Promitto proximo tempore impetum quam plurimas sententias creandi a me retentum iri. "Est modus in rebus", ut ait Horatius. Et modus esse debet, ut intellego.

Vale

Corrigenda: admiror / vulgaria verba / de inscriptionibus / aliquid occulti (etwas Geheimes ?)
plura/ nimium tribuere (dass du zuviel zumutest: Idne dicere voluisti ? Sic dicerem,
quia "tribuere" obiectum poscere videtur)


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 12.07.2012, 23:09 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 16390
Wohnort: Franken
Gratias ago pro correctionibus tuis. Cinerem in caput meum errorum causa, qui facilius vitatae esse potuissent. Tamen sententias meas recte intellexisti.
Exopto bonam noctem et diem Veneris


Nach oben
   
 
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Dieses Thema ist gesperrt. Du kannst keine Beiträge editieren oder weitere Antworten erstellen.  [ 7116 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1 2 3 4 5712 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de