Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 24.08.2019, 21:43

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Dieses Thema ist gesperrt. Du kannst keine Beiträge editieren oder weitere Antworten erstellen.  [ 7116 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1 2 3 4 5712 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 13.07.2012, 05:33 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 12705
Nullam causam tibi esse puto, quod caput ne minimo quidem cinere afficias. Immo tibi lingua Latina scribere ex tam brevi tempore studenti gratulandum est,quod multas ac pulcherrimas sententias formavisti.
Gaudeo tibi persuasum esse tua indicia de "varietate" a me recte cognita esse, ut nulla perturbatio
quaerentibus futura sit. Qualitas quantitatem superet! Nunc mihi erit demonstrandum facta verba esse secutura. Mihi contingat, ut promissum rem veram reddam. Te adiutore id certe facilius erit.
Gratus sum,quod tam aperte cum me colloqueris. Itaque te rogo, ut me semper certiorem facias,
si "peccaverim". Quo prius periculum cognoscitur, eo celerius ei obviam iri potest.

Vale (et iterum gratias tibi ago pro tuis indiciis)


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 13.07.2012, 08:44 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 12705
PS: "vitati" ( vocabulo "error" masculino ente: abl.abs. non classicus. Cf: Thomas Aquinatus: De ente et essentia. Mihi participium "ens" valde placet. Mihi discipulo quondam explicatum est in illis
ablativis absolutis e.g. "Caesare duce" formam "ente" posse suppleri ("wobei Cäsar Führer ist/war"/ "mit dem Führer seiendem Cäsar"). Fortasse ea et tibi gaudio est ? Scio esse
alias res pulchriores, quae hominis animum delectent. Plurimae linguae autem suos stimulos proprios habent, quibus a ceteris differunt. Illa propria saepe valde dilexi ac diligo.Spero te, quod dicere velim, recte esse comprehensurum. Qua de re quidem nihil mihi dubii est ut te iudico.

Nunc sit finis definitivus! Verisimile est me iterum plura verba fecisse tibique paulatim hominem loquacem esse videri. Quidem: Quando aut quo loco iam est facultas tales sermones agendi.
Mihi crede,quaeso, me non voluisse istam parvulam correctionem tali modo "exripare" (ripam excedere). Bonum est tibi "sensum humoris" non deesse, cuius qualitate certe disputari possit.

Vale


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 13.07.2012, 09:22 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 16860
Wohnort: Franken
Mihi opus est et plus opus erit, genera verborum in thesauro detegere. Scisne genera omnium verborum sine cogitatione? Oblitus sum leges in scola dictas, quae "antiquis temporibus" ( MCML-MCMLIIX) mhi discendae fuerunt.
Vale


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 13.07.2012, 16:34 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 12705
Nescio genus omnium vocabulorum. Plerumque grex similium eorum mihi succurrit. (error, terror,splendor etc., quos masculinos esse didici). Tempore, quo eram discipulus (MCMLXXII-MCMLXXXI), secundo anno gymnasii magister severissimus nos docuit, cuius numquam sum
obliturus. Interdum et inhumanius discipulos tractabat. Quondam nostrum commilitonem
optimum ac prudentissimum per tam longum tempus interrogavit, dum ille errorem faceret.
Is lapsus linguae fuit: "Pulve" pro "pulvere" dixerat. Tandem ad locum suum reverti potuit.
Ille discipulus (nota 1,0 testimonio finali) theologiae studuit, promotus est in disciplina "historia ecclesiae", sed non professor factus est, qui fieri exspectatus tum erat. Sacerdos catholicus factus est.
Qui cum passione, studio, amore officiis ac muneribus fungi dicitur.

His rebus narratis te in hebdomadae finem mittere volo. Is non pulchrior fieri videtur imbribus
cadentibus vel instantibus. Caelum perferre debemus tale, quale est.

Post "quale" nunc

Vale :lol:


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 13.07.2012, 21:51 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 16860
Wohnort: Franken
Cum verbum "ens" tibi valde placeat et philosophiam ames, nonnullos sententias de ente tibi scribere volo:

Leucippus vero et amicus eius Democritus elementa quidem plenum et inane dicunt esse, dicentes hoc quidem ens, illud vero non ens; horum autem plenum quidem et solidum ens esse, inane vero non ens esse dicunt (quare non magis ens esse non ente dicunt, quia nec inane magis corpore est). Ea vero dicunt esse causas entium, ut materia.

cum his vebis philosophicis opto tibi bonam noctem


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 14.07.2012, 06:09 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 12705
Gratiae a me tibi agendae sunt pro sententiis participium "ens" continentibus.
Ens correspondere participio Graeco "TO ON" puto. Hoc in contextu philosophus Martin Heidegger
mihi in mentem venit, qui de "Seinsvergessenheit" (Oblivio esse-ndi ?) loquebatur.
Qui contendit "esse" in oblivionem incidisse, quod homines nimis ad "entia" animum attendissent.
Haec entia hodie imprimis in rebus technicis inveniri posse dixit. Admonuit,ne pericula facultatum
technicarum neglegeremus nec salutem nostram in iis poneremus. Homo plus est quam quod
technice efficere potest. Esse plus est quam summa entium. Esse est totum et comprehens omnia.
Technica non respondere potest ad illam ultimam quaestionem hominis: Cur est aliquid et non nihil?
Similiter I. Kant tres quaestiones quaesivit: Unde venio? Quo vado? Quis est homo?
Heidegger quaesivit: Quae est intentio (Sinn) essendi? Librum "Sein und Zeit" scripsit, in quo illas
quaestiones tractavit. Pulcherrimum responsum esse, quod aliquo loco legi: Intentio essendi est amare. Alia sententia similia exprimit: In fine sola vestigia amoris momenti sunt, quae relinquemus,
cum decedere debebimus non rogati.( Puto Albertum Schweitzer hoc dixisse)

Vale


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 14.07.2012, 16:35 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 16860
Wohnort: Franken
Nescio, an verbum "ens" participium est, an substantivum.
http://www.zeno.org/Georges-1913/A/ens?hl=ens
http://www.navigium.de/latein-woerterbuch.php?form=ens

dieter :?


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 14.07.2012, 18:02 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 12705
Participium mihi esse videtur (cf: me abs-ente),quod ut substantivum adhibetur.
Eam creationem analogicam esse puto ad certas cogitationes philosophicas melius exprimendas.


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 14.07.2012, 18:14 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 12705
Quod sciam: Cicero linguam philosophicam Latinam creavisse dicitur
introducendo terminos technicos. Ut ita dicam: Is philosophiae Graecae viam aperuit, ut in lingua Latina inveteraceret. Ob hanc rem dignus est, qui maxima laude afficiatur. Homo summo ingenio
fuit, qui a nobis "Genie" hodie est appellandus.


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 14.07.2012, 20:13 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 16860
Wohnort: Franken
Gratias ago pro explicationibus tuis.
Quid de verbo:" inveteraceret"? Meliusne sit dicere: "inveteraretur"= sich festsetzt?
http://www.zeno.org/Georges-1913/A/invetero?hl=invetero

Bonam diem Solis! 8)


Nach oben
   
 
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Dieses Thema ist gesperrt. Du kannst keine Beiträge editieren oder weitere Antworten erstellen.  [ 7116 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1 2 3 4 5712 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de