Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 19.09.2018, 20:01

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Dieses Thema ist gesperrt. Du kannst keine Beiträge editieren oder weitere Antworten erstellen.  [ 7116 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 13 4 5 6 7712 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 18.07.2012, 06:29 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 10725
Metaphoram et allitterationem recte cognovisti.
Homoioteleuton non est, quia vocabula separata stant. Praetera puto duo vocabula, quorum
ultimae litterae eadem sunt, non satis esse ad homoioteleuton efficiendum.Minima esse tria
opinor.
Tu autem optima via mihi progredi videris figuras detegens discensque. Multo tempore tibi
non opus erit ad gravissimas figuras memoria tenendas. Tibi omnis figura a te detecta nova
gaudio sit et voluptatem venandi augeat. Praedam amplam facias! Febris venatoria
te iam cepisse vel captum habere videtur. Et figuras investigare animum acuere potest.

Vale


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 18.07.2012, 08:25 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 10725
Fortasse et ad hanc paginam interretalem "oculum icias":

http://www.lateinservice.de/grammatik/inhalte/stil.htm

Ibi multa et pulchra exempla invenies. Nunc venatum ire potes armis necessariis armatus.
Intentus exspecto, quam praedam domum sis reportaturus.
Spero te "oculum iectum" esse reperturum. :)


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 18.07.2012, 09:57 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 13008
Wohnort: Franken
Multum mihi erit discendum. Paginam addidi in expressionem fautorum (Favoritrnleiste). Quaestio est novas res servare in mente in autumno aetate (Metapher)


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 18.07.2012, 11:02 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 10725
Aetate autumni /autumnali discere iucundum esse potest, quod tandem otium suppeditat vel
suppeditare deberet. Quidem ipsi seniores tempore carere dicuntur.
Problema aliquid novi memoria tenendi intellego. Proverbium autem dicit: Semper aliquid haeret.
Maioris momenti mihi esse videtur nova investigare quam memoriae tradere.Oblivisci humanum est.
Non refert, quantum discamus, sed quid ac quomodo. Quo maiore gaudio discimus, eo plus haerebit. Nostrae "emotiones" - vocabulum aliae significationis temporibus antiquis - magnas partes agunt
in discendo, ut rei non ignari contendunt et experimentis probavisse videntur. Psychologia pars gravissima est, cum de discendo agitur "motivatione" non neglecta. Bene" motivatus/a " facilius discat. Mihi persuasum est multa memoria tua haesitura. Memento: Quo saepius aliquam figuram
investigaveris, eo melius ac celerius "disco permanenti cerebrali" condetur.
"Ad pilam maneas" ! (Figura metaphorica, quam nullus Romanus intellegeret) :)


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 18.07.2012, 11:54 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 13008
Wohnort: Franken
Cottidie unam figuram stili discebo (satis est?). Hodie disco alliterationem.
(scribendo mens exercitur, sic erat in scola in temporibus antiquis, cum verba nova e libro in codicellum inscribere debuimis)
Ergo scribo quattuor exemplas a ma inventas:
1.Ceterum censeo Chartaginem esse delendam
2. veni, vidi, vici
3.in eam partem potius peccant
4.postquam pietatem publica causa rexque vicit


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 18.07.2012, 12:48 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 10725
Magnificum initium a te est factum. Cottidie unam figuram menti adducere satis est. Theoretice
uno mense ( si XX dies discendi ad calculos voces) omnibus fere gravibus figuris animo potiri
potes. Scribere tibi certe "additionali" auxilio erit. Est "sloganus": Semel scriptum est decies lectum.
( Adnotatio: "quattuor exempla" , exemplo neutro ente )


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 19.07.2012, 20:36 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 13008
Wohnort: Franken
Hodie parallelismum didici. Nescio,quanta veba parallela necessaria sunt. Estne Parallelismus" Ich wandere durch tiefe Täler und über hohe Berge"? Vel: "Omnia fieri possunt, nihil fieri debet" :?


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 20.07.2012, 05:30 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 10725
Ultima tua sententia parallelismus est, quia eandem structuram abhibuisti: subiectum (S)- praedicatum (P) et iterum S - P. Is series parallelismum facit. Si eum mutas, chiasmus efficitur: S-P, tum P-S. Parallelismus ad sententiae membra pertinet, non ad singula vocabula.
Non refert, quantis vocabulis utaris, sed refert, quomodo membra ponas.
Si semper adiectivum substantivo praeponis ( ut in sententia tua Germanica), parallelismus non oritur. Parallelismus abbreviatio est. Expressio tota est: parallelismus membrorum. Igitur de singulis
sententiae membris agitur.
Spero rem a me sic explicatam esse, ut differentiam intellegas. Eo modo chiasmum con-didicisti.
"Duae muscae uno ictu captae sunt". Oblitus sum melioris expressionis. Quod sciam, ea duos parietes
continet et verbum "dealbare". Memini te eam aliquando investigavisse.
Nunc quartam figuram aggredi potes. Quae erit?

Multum gaudii tibi exopto figuras discenti.


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 20.07.2012, 09:16 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 13008
Wohnort: Franken
Nunc chiasmum didici. Parallelismum in chiasmum verti: "Omnia fieri possunt, debet fieri nihil" (sed non bene sonat) :?


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 20.07.2012, 09:59 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 10725
Si verbum compositum "fieri debet" non mutares (fieri debet nihil), id tibi melius sonaret?
In hoc casu autem parallelismus mihi pulchrior videtur.
Ceterum: Alia figura usus es: Omnia ... nihil. Ea est antithesis, quae res contrarias exprimit.
Tibi vocabulum "fieri" repetenti iam alia figura orsa est: Anaphora, quae vocabulum iam introductum
re-sumit ( Graece: anapherei : ana = wieder, pherei = sie trägt/nimmt)Plerumque autem anaphora
est, si duae sententiae (alia aliam sequente) eodem vocabulo incipiunt. Ea est anaphora classica.
Naturam anaphorae tibi monstrare volui. Ea est facile intellectu,ut puto.
Natura figurarum intellecta memoriae facilius est eas tenere. Ad hoc auxilio esse potest, si scis, quid
illi termini technici significent i.e. quid vocabulum Graecum exprimat. Mihi semper maximo usui erat.

Vale (Iterum tibi duae figurae novae occurrerunt)


Nach oben
   
 
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Dieses Thema ist gesperrt. Du kannst keine Beiträge editieren oder weitere Antworten erstellen.  [ 7116 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 13 4 5 6 7712 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de