Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 24.08.2019, 20:59

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Dieses Thema ist gesperrt. Du kannst keine Beiträge editieren oder weitere Antworten erstellen.  [ 7116 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 14 5 6 7 8712 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 21.07.2012, 05:50 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 12705
Vitium nobis accidit: Disputationem de figuris in foro falso egimus. Figuris infecti obliti esse videmur
nos in foro translationis esse. Id mihi sentiendum fuisset. Illo momento, quo figuram commemoravisti, studio captus sum, ut thema figurarum mihi esset excipiendum. Ea re quaestionem goertzensem reliquimus. Fortasse melius fuisset quaerenti Germanice dicere eius sententiam stili figuris pulchriorem fieri. Certe difficile dictu est, an Goertze rem intellexisset.
Indicium satis fuisset et melius quam explicatio longa. Futuro tempore animúm intentissime
ad id attendam, ne confusio fororum oriatur. Eo modo excluditur quaerentem perturbari.
Itaque nóli haesitare me admonere, si foro "abuti" coeperim. "Principiis obsta", ut est proverbium.
Utinam ex hoc vitio discam! "Equus me effugisse videtur". Is nunc repertus et ad stabulum reductus
est. Curabo, ut ibi maneat.

Optima tibi exoptans
amicus62


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 23.07.2012, 10:21 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 16860
Wohnort: Franken
Salve amice,
diem Saturni et Solis in valetudinario laborando peregi, sed erat tempus Germanice vertere Daphne et Apollo et hoc modo discere figuras stili. Didici anapheram ("semper habebunt te coma, te citharae, te nostrae,laure, pharethrae") Inestne etiam Hyperbaton?


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 23.07.2012, 11:09 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 12705
nostrae...pharethrae: hyperbaton est. Sed "nostrae" etiam ad "citharae" pertinere possit.
Tum quasi hyperbaton duplex esset. Causa certe iterum metrum sit. Enumeratio per kommata
asyndeton est. Hyperbaton mihi frequentissima figura apud poetas esse videtur, quod mirum non
est. Spero tibi Ovidi fabulam vertenti placuisse. Certe tibi erat iucunda ratio tempore utendi, quamquam vires concentrationis maxime lacessens.Textus poeticos vertere multum commune
habet cum eo, quod "puzzle" appellare soliti sumus. Qua opinione de hac re tu es?

Pulchram hebdomadam tibi nobisque exopto. Caelum ei fauturum esse praedictum est.


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 23.07.2012, 12:15 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 12705
PS:
"in valetudinario laborando": Puto melius esse "laborans" dicere, quia "laborando" ad "valetudinario"
pertinere videtur, quae esset constructio gerundivum adhibens. Te autem dicere "mit Arbeiten" voluisse suspicor "laborando" gerundio ente.
Ceterum: Die Saturni virus mihi laborem difficilem fecit. Nomen eius est: Live Security Platinum. Id omnia programmata quasi glaciei affecit. Casu amicus mihi subvenire potuit. Multum temporis praeteriit, dum problema tolleretur.
Fortuna nos adiuverat. Diu putabam discum permanentem esse destructum et renovandum.
Illud virus periculosissum esse videtur. Eius "creatores" ad id cogere volunt, ut numeros chartae creditoriae prodas ad "problema solvendum". Utinam ne tibi simile accidat. Spero tibi bona
programma protectionis esse. Cavendum est.


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 23.07.2012, 17:21 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 16860
Wohnort: Franken
Gratias ago pro correctione. Certe participium praes. act. "laborans" melius est.
Latrones in "rete" agunt. Voluerant etiam nomen meum et numerum cartae creditionae meae. Vigilantia necesse est.
In vertendo carmina Publici Ovidii Nasonis me translationes Germanicae antiquae adiuvant ( R. Suchier). Cogo eas esse centum annos. Gaudeo linguam Germanicam antiquam vertere in linguam novam, ut discipuli sententias intellegant.Conversio linguae Germanicae in hoc tempore mirabilis est.

Vale


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 23.07.2012, 18:04 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 12705
"Cogo eas...: Non recte intellego, quid dicere volueris. De aetate translationum agi videtur.
Praeterea "gaudeo" cum infinitvo "puro" nondum vidi. "Mihi gaudio est" mihi familiarius est.
"Hoc tempore" (abl.temporis) sufficiat. Tempora mutantur et lingua/ae in illis. Pergas frui
antiquis translationibus observans linguae mutationem. Translationes bilinguales Reclamenses
quoque usui esse posse puto. Quae propiores textum originale esse videntur hodierna lingua utentes.

Vale et persevera figuras investigare ac discere . Novam occupationem otii, quam nunc
"hobby" vocamus, tibi "advolasse" opinor. Via fructus ex ea recipiendi bene progrederis.
Omnem causam habes, quod superbus sis.


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 23.07.2012, 19:16 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 16860
Wohnort: Franken
"cogo" falsum est. Dicere volui: Puto....
Cras pergam figuras stili discere.Hodie discere oblitus sum, quamquam mihi tempus erat. Hodie dolui, quod discipulae cuidam scola relinquenda erit. :x


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 24.07.2012, 05:25 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 12705
Occasionem excipiens ex te quaerere volo, quae aliae occupationes otii ("Hobbya")tibi sint, nisi figuras
discis vel in valetudinario laboras? Quos libros libenter legis? Ex quo tempore discipulos adiuvas?
Quando coepisti in lingua Latina morari ? Quid tibi est stimulus praecipuus?
Spero his quaestionibus te non torqueri. Aliud ac novum thema incipere volui. Si tibi placet,
respondeas. Certe de omni re tui gustus scribere potes. Mihi gaudio erit.

Vale


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 25.07.2012, 11:32 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 16860
Wohnort: Franken
Salve amice,
respondere volo nonnullis interrogatis tuis. Non omnibus interrrogatis respondere volo, cum hoc forum publice est.
Incipiebam exercere linguam Latinam in otio septem annos ante mentem exercitandi causa,postquam lingua Latina in corde meo quinquaginta annos latuit. Incipiebam adiuvando discipulis in "Studienkreis", tum hoc forum invenivi. Primo membrum huius fori dixit linguam Latinam meam barbaricam esse. Nunc studeo te adiuvante linguam corrigere et emendare.
Proffesio mea semper erit "Hobbya", ergo in otio pergo laborare in valetudinario et in "domu collegae" ; cum in Germania medici iuvenes non sunt sufficientes et ego gaudeo me necessarium esse.
Studium figurarum stili aliquamdiu dormire debet! :P
Vale


Nach oben
   
 
 Betreff des Beitrags: Re: latine disputare
BeitragVerfasst: 25.07.2012, 11:39 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 16860
Wohnort: Franken
addendum: lingua Latina de iuventute me admonet :D


Nach oben
   
 
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Dieses Thema ist gesperrt. Du kannst keine Beiträge editieren oder weitere Antworten erstellen.  [ 7116 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 14 5 6 7 8712 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de