Latein Forum
http://forum.latein24.de/

Homo novus
http://forum.latein24.de/viewtopic.php?f=7&t=11659
Seite 1 von 1

Autor:  Studiosus [ 17.08.2012, 08:48 ]
Betreff des Beitrags:  Homo novus

Salve amice63, salve dieter, salvete ceteri!

Homo novus in foro sum. (Dico "forum" pro Foro germano. Recte estne?).


Stupui, cum hunc forum inveni. Profecto Latina non mortua est, sed vivit in inventionibus novis ut "internet"! Ergo mihi maximum gaudium sit vobiscum loqui.

Qua de disputatione colloquemur?

Valeatis!

Studiosus

Autor:  Studiosus [ 17.08.2012, 09:15 ]
Betreff des Beitrags:  Re: Homo novus

Propositum meum: Quid est, cur Latina hoc tempore discendaque sit?

Autor:  amicus62 [ 17.08.2012, 16:10 ]
Betreff des Beitrags:  Re: Homo novus

Salve Studiose/ Homo Nove,

Te salutamus hoc in foro, quod tibi gaudio esse futurum speramus. Si disputationem, quae a Dietero ac me ex aliquo tempore agitur, secutus es, cognosces nos simplici modo lingua Latina uti solere.
Non omnia grammaticaliter sunt perfecta. Libenter iocos molimur lingua Latina "Germanice" utentes.
Ad verbum interdum sententias convertimus, quas Romanus numquam pronuntiaret. Praeterea nova vocabula creamus ad res nostri temporis breviter ac velociter exprimendas. Nonnulli certe putant nos
aliquo modo lingua abuti. Id "circulos nostros non disturbat". Linguam et gaudii causa adhibemus.Tamen studemus, ut constructiones grammaticaliter rectae fiant me concedente rem grammaticam saepe mihi graviorem esse argumentis.
Spero te intellecturum esse, quid dicere velim. Noli exspectare nimium. Cicerones non sumus nec fieri
in animo habemus.
De themate flexibillimi sumus ac gaudemus, cum proposita veniunt.
His cum verbis finire velim.
Certiores nos facias, quid exspectes. Thema a te prolatum bonum ac utile esse arbitror.
Disputare incipiamus et videamus, quomodo res sit cessura. Conatu digna esse videtur.
Noli dubitare nos de erroribus admonere. Omnes addiscere cupimus.

Cura, ut valeas

amicus62 (63 "error tippendi" esse videtur; "tippere" est vocabulum onomatopoeticum a me creatum;
tippo,tipsi,tiptum)

Autor:  Studiosus [ 17.08.2012, 23:27 ]
Betreff des Beitrags:  Re: Homo novus

Salve Amice 62!

Gratias ago, quod mihi respondes! Accipe excusationem meam erroris tippendi causa.

Fere omnes verba tua mente comprehendere possum. Vero te rogo de "me concedente rem grammaticam saepe mihi graviorem esse argumentis". Id non bene intellegere possum. Usus esne dicto "argumentis" ablativo instrumento?

Nunc omne tempus in litteris consumptum est. Dormiendum est!

Cura, ut dormias!

Studiosus

Autor:  amicus62 [ 18.08.2012, 06:09 ]
Betreff des Beitrags:  Re: Homo novus

"argumentis" (Inhalte): abl.comparativus (ad "graviores" pertinens) est.
Exprimere volui me interdum constructiones difficiliores vel longiores vel exoticas adhibere.
E.g. mihi participium non classicum "ens" placet. Id libenter cum abl.absoluto conecto (e.g. me Romae ente ).
Spero hoc responsum tibi auxilio fore.

Fruaris hebdomatae fine.

PS: Multas et iustas causas esse puto, cur lingua Latina digna discendo sit. De hac re sermone futuro
colloquamur. E.g. Dieterus dixit se inter alia lingua uti ad mentem acuendam et exercendam.
Qui fortasse nobis se applicabit suam sententiam dicturus.

Autor:  dieter [ 18.08.2012, 10:56 ]
Betreff des Beitrags:  Re: Homo novus

Salve Studiose!
Amicus62 recte dixit me lingua Latina uti mentem exercitandi causa.Sed id non est causa, de qua discipuli hanc linguam discere debeant. Lingua latina fundamentun, basis et principium multarum linguarum est. Sed nescio an necesse sit hanc linguam discere, ut aliquis homo vere educatus vocari possit.
Filius meus iurisprudentiae studuit. Et aliquando me interrogavit, qua de causa me eum non coercuisse plus linguae latinae didicisse :x
Vale

P.S. Non sum philologus et lingua Latina in corde meo quinquaginta annos dormivit! :mrgreen:

Autor:  Studiosus [ 18.08.2012, 12:53 ]
Betreff des Beitrags:  Re: Homo novus

Salve homines ambo!

Nunc intellego omnes verba tua, amice62. Quando fuit tempus, cum "ens" inventus est?

Sum studiosus (Student) linguae latinae. Latina exercitandi causa in forum veni. Mihi lingua difficillima videtur. Omnes regulae grammaticae mihi in libris petendae sunt.
Sine ulla exercitatione sum. Nimium temporis in deliberando comsumptum est. Ob eam rem paulum cogitationis meae scribere possum.

Noli cunctari errores meos emendare. Valde cupidus discendi sum.

Cogito latinam linguam adpetendam esse, quod ea fundamentum mundi nostri est. Non modo dicendi causa, sed etiam intelligendi ac cernendi causa.

Vale!

Studiosus

Autor:  amicus62 [ 18.08.2012, 13:19 ]
Betreff des Beitrags:  Re: Homo novus

"ens" media aetate introductum est (e.g. Th. von Aquin). Participium Graecum "to on" reddit.
Partim in compositis cognosci potest: praes-ens, absens.
cf: http://www.e-latein.de/phpBB/viewtopic.php?f=25&t=37404

(omnia tua verba; linguae exercendae causa/ linguam exercendi causa; Latina: plurale neutrum?, si ita est, recte scripsisti ).

Te bona via progredi puto. Bene scribis.

Autor:  amicus62 [ 18.08.2012, 13:27 ]
Betreff des Beitrags:  Re: Homo novus

@dieter: Tua ultima sententia relativa praedicatum poscit. ACI non opus est. In ACI "haesisti".
(qua de causa eum non coegissem ...). Te id dicere voluisse suspicor.

Autor:  dieter [ 19.08.2012, 15:00 ]
Betreff des Beitrags:  Re: Homo novus

@amicum62: Gratias ago pro emendatione.
@Studiosum:Qua de causa studes linguae Latinae, quamquam tibi difficillima videtur? Magister linguae Latinae in scola fieri vis?

Seite 1 von 1 Alle Zeiten sind UTC+01:00
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
https://www.phpbb.com/