Hodie quidem invitationem ad ambas Septimanas Latinas renovamus speramusque quam plurimos nomina esse daturos. Vestra enim praesentia Septimanae Latinae maxime virescent.
In ambabus Septimanis Latinis praecipue Latine inter nos colloquemur, de diversis rebus disputabimus, legemus, ludemus, musicam colemus, fabulas agemus.
Si Septimanis Latinis Europaeis interesse vultis, non professione Latinitatem colatis oportet. Duo tresve anni institutionis scholasticae sufficient. Ideo Septimanae Latinae Europaeae praecipue discipulis et studentibus aptae sunt, qui novum Latinitatis aspectum cognoscere velint.
Hoc anno professor Valahfridus Stroh, qui inter optimos strenuissimosque Latinitatis cultores numerandus est, nos Frisingae visitabit habebitque ea occasione orationem "De fabulis Latinis in usum puerorum puellarumque scriptis (ab Aesopo ad Asterigem)".
De diebus et locis Septimanarum Latinarum Europaearum anni MMXV:
Septimana Latina XXXI a die Saturni I ad diem Saturni VIII mensis Augusti Amoeneburgi (prope Marburgum) fiet.
Septimana Latina XXXII a die Solis XXIII ad diem Saturni XXIX mensis Augusti Frisingae (in Bavaria Superiore) instituetur.
Omnia quae ad Septimanas Latinas Europaeas pertinent, hic invenietis:
http://www.septimanalatina.org. Ibi etiam formae inscriptionis inveniuntur.
Ceterum nova praeconia iam adsunt et mox distribuentur! Si praeconio egetis, quod parieti scholae vel institutionis affigatis, facite nos quaeso certiores, ut vobis exemplar mittamus.
Speramus fore, ut vos hoc anno Frisingae vel Amoeneburgi salutare possimus.
Optime valete!

Cleo
Septimanae Latinae Europaeae