Latein Forum
http://forum.latein24.de/

DE SEPTIMANIS LATINIS EUROPAEIS HOC ANNO FUTURIS
http://forum.latein24.de/viewtopic.php?f=7&t=12558
Seite 1 von 1

Autor:  Cleophanes [ 18.04.2013, 19:27 ]
Betreff des Beitrags:  DE SEPTIMANIS LATINIS EUROPAEIS HOC ANNO FUTURIS

DE SEPTIMANIS LATINIS EUROPAEIS HOC ANNO FUTURIS

Etiam hoc anno duae erunt Septimanae Latinae in Germania:
1) Septimana Latina Amoeneburgensis XXV in oppido “Kirchähr” prope Montaborinam (Montabaur) instituetur a die XXVIII m. Iulii ad diem IV m. Augusti.
2) Septimana Latina Frisingensis II Frisingae a die I ad diem VII m. Septembris habebitur.

Ceterum tandem nobis paginae sunt novae in “Libro Facierum” (Facebook) et “Gingritu” (Twitter)! Ubinam inveniuntur? Hos nexus sequendum erit:

Liber Facierum: http://www.facebook.com/septimanalatina
Gingritus: https://twitter.com/septimanalatina

Quae si paginae vobis placent, gaudemus. Nolite quaesumus oblivisci “PLACET MIHI” tangere!

Nuntios nostros legere poteritis aut in “Libro Facierum” aut in pagina nostra interretiali: http://www.septimanalatina.org

Scilicet gaudebimus, si nobis iterum licebit vos in Septimanis Latinis salutare.

Interim diligite nos in “Libro Facierum” et sequimini in “Gingritu” et optime valete!

8) Cleo

Autor:  Cleophanes [ 27.04.2014, 17:00 ]
Betreff des Beitrags:  Re: DE SEPTIMANIS LATINIS EUROPAEIS HOC ANNO FUTURIS

DE SEPTIMANIS LATINIS EUROPAEIS ANNO MMXIV FUTURIS

Scilicet etiam hoc anno duae vobis offeruntur Septimanae Latinae in Germania:
1) Septimana Latina Amoeneburgensis XXIX Amoeneburgi prope Marburgum instituetur a die II ad diem IX m. Augusti.
2) Septimana Latina Frisingensis III Frisingae a die XXIV ad diem XXX m. Augusti habebitur.

Ceterum vobis paginas nostras “Libri Facierum” (Facebook) et “Gingritus” (Twitter) commendamus! Ubinam inveniuntur? Hos nexus sequendum erit:

Liber Facierum: http://www.facebook.com/septimanalatina
Gingritus: https://twitter.com/septimanalatina

Nuntios nostros etiam hac in pagina nostra interretiali invenietis: http://www.septimanalatina.org

Scilicet gaudebimus, si nobis iterum licebit vos in Septimanis Latinis salutare. Recordamini autem nomina in tempore dare!

8) Cleo

Autor:  Cleophanes [ 01.01.2015, 21:22 ]
Betreff des Beitrags:  Re: DE SEPTIMANIS LATINIS EUROPAEIS HOC ANNO FUTURIS

Vobis bonum initium huius anni exoptamus!

Scilicet et hoc anno vos ad Septimanas Latinas invitamus, quas binas quotannis instituere solemus:

DE PROXIMIS SEPTIMANIS LATINIS
Hoc anno Septimanas Latinas Europaeas iterum Frisingae in Bavaria Superiore et Amoeneburgi prope Marburgum offerimus.
Vos ergo invitamus ad ambas Septimanas Latinas:
Septimana Latina XXXII a die Solis XXIII ad diem Saturni XXIX mensis Augusti Frisingae instituetur.
Septimana Latina XXXI a die Saturni I ad diem Saturni VIII mensis Augusti Amoeneburgi fiet.
Omnia quae ad Septimanas Latinas Europaeas pertinent, hic invenietis: http://www.septimanalatina.org

Speramus fore, ut vos Frisingae vel Amoeneburgi salutare possimus.

Optime valete!

8) Cleo
Septimanae Latinae Europaeae

Autor:  Cleophanes [ 01.03.2015, 15:24 ]
Betreff des Beitrags:  Re: DE SEPTIMANIS LATINIS EUROPAEIS HOC ANNO FUTURIS

Hodie quidem invitationem ad ambas Septimanas Latinas renovamus speramusque quam plurimos nomina esse daturos. Vestra enim praesentia Septimanae Latinae maxime virescent.

In ambabus Septimanis Latinis praecipue Latine inter nos colloquemur, de diversis rebus disputabimus, legemus, ludemus, musicam colemus, fabulas agemus.
Si Septimanis Latinis Europaeis interesse vultis, non professione Latinitatem colatis oportet. Duo tresve anni institutionis scholasticae sufficient. Ideo Septimanae Latinae Europaeae praecipue discipulis et studentibus aptae sunt, qui novum Latinitatis aspectum cognoscere velint.

Hoc anno professor Valahfridus Stroh, qui inter optimos strenuissimosque Latinitatis cultores numerandus est, nos Frisingae visitabit habebitque ea occasione orationem "De fabulis Latinis in usum puerorum puellarumque scriptis (ab Aesopo ad Asterigem)".

De diebus et locis Septimanarum Latinarum Europaearum anni MMXV:
Septimana Latina XXXI a die Saturni I ad diem Saturni VIII mensis Augusti Amoeneburgi (prope Marburgum) fiet.
Septimana Latina XXXII a die Solis XXIII ad diem Saturni XXIX mensis Augusti Frisingae (in Bavaria Superiore) instituetur.

Omnia quae ad Septimanas Latinas Europaeas pertinent, hic invenietis: http://www.septimanalatina.org. Ibi etiam formae inscriptionis inveniuntur.

Ceterum nova praeconia iam adsunt et mox distribuentur! Si praeconio egetis, quod parieti scholae vel institutionis affigatis, facite nos quaeso certiores, ut vobis exemplar mittamus.

Speramus fore, ut vos hoc anno Frisingae vel Amoeneburgi salutare possimus.

Optime valete!

8) Cleo
Septimanae Latinae Europaeae

Seite 1 von 1 Alle Zeiten sind UTC+01:00
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
https://www.phpbb.com/