Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 17.11.2017, 22:14

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 1256 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 187 88 89 90 91126 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 07.09.2017, 07:48 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9925
Wohnort: Franken
Te nihil locuto mihi nihil in faucibus haerere potest.
Sed de ventis horribilibus in mundo novo furentibus scribere potuisses, imprimis cum Anaximenes quidam diceret aera principium omnium rerum esse.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 07.09.2017, 08:11 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8803
dieter hat geschrieben:
scribere potuisses,

Du meinst hier sicher den Potentialis der Vgh. ---> scriberes
cf:
Quid facerem= Was hätte ich tun können?

De illis ventis scribere nolui, ne me vexatum de-flarent! Noli istam Irmam in Europam allicere, o vir ventorum cupide!

@"faucibus"
Arta lupum cruciat uia gutturis osse retento.
Mendicat medicam multa daturus opem.
Grus promissa petit de faucibus osse reuulso.
Cui lupus: An uiuis munere tuta meo.
Nonne tuum potui morsu precidere collum?
Ergo tibi munus sit tua uita meum.
Nil prodest prodesse malis. mens praua malorum
Inmemor accepti non timet esse boni.

"Ingratia mundorum praemium"!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 07.09.2017, 08:30 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9925
Wohnort: Franken
Eadem fabula a Phaedro

Qui pretium meriti ab improbis desiderat,
bis peccat: primum quoniam indignos adiuvat,
impune abire deinde quia iam non potest.
Os devoratum fauce cum haereret lupi,
magno dolore victus coepit singulos
inlicere pretio ut illud extraherent malum.
Tandem persuasa est iureiurando gruis,
gulae quae credens colli longitudinem
periculosam fecit medicinam lupo.
Pro quo cum pactum flagitaret praemium,
'Ingrata es' inquit 'ore quae nostro caput
incolume abstuleris et mercedem postules'


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 07.09.2017, 08:40 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8803
http://www.ardmediathek.de/tv/Pauk-mit- ... d=33038614


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 08.09.2017, 07:01 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8803
Ista procella Irma furere ac saevire pergit. Milliardiarii insulam paene deflavit. Damnum quidem ex "fisco coffei" solvet.
http://www.t-online.de/nachrichten/pano ... insel.html

Illa procella et ingentem vim pecuniae, quam EZB in mercatus mittere non desinit, totam deflare videtur. Saepe miror, quo illa pecunia fluat. Nemo scire videtur, quid ex ea revera fiat.
Dum in America fenus paulatim augetur, in Europa fenus "manet sub". EZB fenus gubernans iterum non mutavit et pecuniam dat mutuam nullum poscens fenus.
Tamen fenus et in Europa sublevatum iri exspectatur:
http://www.ardmediathek.de/tv/Plusminus ... d=45735492

Quando quidam ventus frigidus illi Mario Draghi-o in os flare incipiet? Quando pedes frigidos bellabit, quod ad illud "whatever it takes" attinet i.e. ad omnia genera aeris alieni coemenda?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 08.09.2017, 08:10 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9925
Wohnort: Franken
Hodie nihil habeo, quod respondeam. Tu peritus es omnium ventorum terra marique :D


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 09.09.2017, 06:41 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8803
Hammonia a Lipsia domi victa est, ut praedixeram. Leporumcasula habet, quod iubilet. Cuius lepores "in veniendo sunt". T. Werner-ius "tempestator" iterum appulsavit. Qui "magna futura ante se habere" videtur. Non mirarer, si iam essent, qui eum emendi cupidi essent. Qui quoque non venibit nisi pretio quam summo.
https://www.transfermarkt.de/timo-werne ... ler/170527
Quem qui habere vult, eum pecuniae parcere incipere opus esse puto. An nova stella in tempestatorum caelo apparuit?
Nonnulla sunt, quae "ibi-pro loquantur", viadrus? Nimii "opes-tempestatores" egregii esse non videntur.

Hodie ista Irma Cubam et Floridam vexare dicitur - velocitate kilometrorum CCC pro hora. Irma "classis" domina esse videtur. Utinam ne "unum dentem alium apponat"!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 09.09.2017, 09:11 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9925
Wohnort: Franken
amicus62 hat geschrieben:
, ut praedixeram


Victoriam quidem praedixisti, o praedicator optime. Quem magistrum huius "es-filii" fore praedicis?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 09.09.2017, 09:20 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8803
Timeo, ne Bavari denuo "cursum faciant" - aut cum Nobili aut eo ignito, si exspectationibus non responderit post ludos nonnullos.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 09.09.2017, 16:56 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8803
In ludis hodiernis praedictis "plene iuxta cubui", etiam Ibios me deseruit. :(


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 1256 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 187 88 89 90 91126 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de