Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 20.09.2017, 03:06

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 963 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 190 91 92 93 9497 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 11.09.2017, 17:52 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9662
Wohnort: Franken
Bene novi illam pelliculam a Volo-galea Ferociore. Tu quidem infante eam anno MCMLXIII videre non potuisti :lol:

https://www.youtube.com/watch?v=1UJd5_uOiio


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 12.09.2017, 06:29 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8565
Modo legi Culpacalidum Angelae magistratum obtulisse, si cancellarius factus esset. Nunc iocari incipere videtur.
Nimiane desperatione vexatur? An imo in animo mantele iam iecit? Spem etiam nunc in illis ponit, qui adhuc
incerti sunt, cui vocem sint daturi.
Angelam heri in "Suffragii Arena" optimam figuram fecisse iudico. Ad omnes quaestiones perbene respondit. Ille Martinus, qui proximo Lunae die apparebit, "id gravissimum habebit" in cancellaria aggredienda.

Poloni ingentem pecuniae vim poscunt ad damna belli mundani secundi compensanda. Habentne illi omnia pocilla in armario? "Foras-arcessere velle videntur, quod foras-arcessi licet. Qui in Polonia in re publica versantur, "non omnino recti in superiore conclaviculo esse videntur". Miror, qua ex causa hoc tempore has postulationes proferant - annis LVII post illud bellum finitum. :shock:
Postulationes reparationis olim inter causas fuisse dicuntur, quae ad bellum mundanum a filio cuiusdam A. Mitte-cula-fossa-ioris commissum duxerunt.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 12.09.2017, 08:26 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8565
PS:
Hodie liga championalis aperitur:

Bavari- Andreaculus-verus 3:0
Barcelona- VetusDomina 2:1
Lipsia-Monaco 2:0
Mortuorumperna-Ibios 1:1
Hae sunt sponsiones: http://www.wettfreunde.net/champions-league/

Liga Europaea:
Berolinum-Bilbao 1:1
Speraredomus-Braga 2:0
Armamentarium-Colonia 3:1
https://www.interwetten.com/de/sportwet ... opa-league

Te quidem sponsiones facere nolo, sed certiorem tantum facere, ut videas, quomodo ludorum exitus aestimentur, utque
praedicere "tibi facilius cadat". Te movere quidem nequaquam volo. Ipse ergo decernas, quos exitus ludi sint habituri.
Plus quam iuxta cubare tu quoque non poteris. :wink:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 12.09.2017, 16:15 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9662
Wohnort: Franken
amicus62 hat geschrieben:
A. Mitte-cula-fossa-ioris

A. Schick-lasse zur Zeugung zu-grabener :? :? :?


Bavari- Andreaculus-verus 2:1
Barcelona- VetusDomina 3:1
Lipsia-Monaco 1:0
Mortuorumperna-Ibios 1:2

Liga Europaea:
Berolinum-Bilbao 2:1
Speraredomus-Braga 2:0
Armamentarium-Colonia 4:1


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 12.09.2017, 16:24 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8565
https://www.google.de/search?source=hp& ... xCrJMcLhyY
Klicke auf "Spielplan und Ergebnisse, da gehts dann weiter!)

dieter hat geschrieben:
A. Schick-lasse zur Zeugung zu-grabener :? :? :?

Mitte = schick --> Mitte-cula (Demin.) = der kleine Schick= Schickl (-culus wäre besser gewesen, sorry)
fossa = Grube --> fossa-ior= Gruber (Kompar.)

"Omnia clara?" :wink:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 12.09.2017, 16:40 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9662
Wohnort: Franken
Vox Schicklgruber non in capite meo fuit :shock:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 12.09.2017, 16:48 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8565
(praedictionem tuam/ praedictionis tui)

Modo supplevi. Gratias!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 13.09.2017, 06:10 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8565
Bavari primam "officii victoriam" peperunt. Hodie Ibios "ad seriem est", qui ludus in televisione transmittetur.

Heri Nemus-ior Flagellator decessit. In CDU inter sinistros numeratus est. ATTAC-o favit, quae associatio pro oeconomia sociali et oecologica pugnat - contra bancarum capitisque potentiam. Apud Societatem Iesu educatus paene monachus factus est. "Annos XXIII natus animadverti me dua promissa - saltem unum - servare non posse. Paupertas inter ea non erat". Cum H. Brassica se non reconciliavit usque ad mortem. Illud flagitium ad largitiones pertinens eos inimicos redidderat. Qui olim amici "crassi" fuerant, postremo nihil habuerunt, de quo colloquerentur.
Flagellator vir audacissimus erat et provocationes maxime dilexit. Et ecclesiam catholicam saepe reprehendit, sed doctrinam Iesu (imprimis " sermonem in monte habitam") magni putavit non ignarus eum, qui illum sermonem sequi temptaret, in re publica naufragare tantum posse. Genus humanum sine modo augeri non oportere, ne orbis praemature
perdatur. Salutem hominum futuram in auctu oeconomico infinito non esse ponendam.
Doleo iterum unum ex illis decessisse, qui habuerint, quod orbi dicerent : vera quidem iniucunda, sed utilia.
Requiescas in pace, Nemusior/Nemor-ior (trunco usum verba augere praestat). Utinam tibi in caelo versanti cum Iesu disputare liceat! Timeo, ne Iesu tibi dicat se de genere humano iamdudum desperasse et istos Donaldos et Kim-os "sibi reliquum dedisse." :wink:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 13.09.2017, 08:10 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9662
Wohnort: Franken
Hodie legi in diurnio multa verba eius Falagellatoris comparari posse cum orationibus sacris poenitentiae Abrahae a Sancta Clara cuiusdam, quem te novisse puto.

https://de.wikipedia.org/wiki/Abraham_a_Sancta_Clara


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 13.09.2017, 09:14 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8565
Non miror: Uterque ab Iesuitis eruditus est. Quae erudtio vestigia reliquisse videtur.
("Nach dem Tod des Vaters 1656 ermöglichte ihm sein Onkel und Vormund Abraham Megerle den Besuch des Gymnasiums der Jesuiten in Ingolstadt bis 1659.)

Iesuitis duae universitates in Germania sunt, quas novi: In Monachio et Francorumvado.
Quidam Haraldus Leschius astrophysicus et "Hansus-Vapor omnibus in viis" ibi docet:
https://www.hfph.de/hochschule/lehrende?b_start:int=20
Ille Haraldus omnipraesens esse videtur: In duabus universitatibus docet, in televisione perpetuo apparet, multis in locis orationes ("ante-pigra") habet. Miror, quomodo hoc fieri possit. An ei vires supranaturales sunt? "Non omnino de hoc mundo esse videtur". An stella ex alia ad nos venit? Miraculum non esset: Universum totum bene scire et doctor universalis esse videtur, quorum quidem nullus inveniri iam posse dicatur.
Haraldus = Thomas Aquinatus redivivus?
https://de.wikipedia.org/wiki/Doctor_universalis
An "tantis in altis-temporibus saltare" salubre est? Quamdiu "tenet homo hoc per"? Proverbium est: Nimium est insalubre.
Ad multos annos salubres, Haralde, cui nihil fere esse videtur, ad quod assinapiare non soleas.
Hic parvam selectionem non-repraesentativam invenies:
https://www.youtube.com/playlist?list=P ... hzKpd3Lp9R

PS:
Harald = Capillusvetus
Lesch= Lacrima! (läschen= weinen, Bavarice) :wink:

Si quid de occidentis philosophiae historia frustatim comperire vis:
https://www.youtube.com/playlist?list=P ... hzKpd3Lp9R


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 963 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 190 91 92 93 9497 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
cron
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de