Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 26.06.2017, 23:25

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 414 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 133 34 35 36 3742 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 13.06.2017, 18:05 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9207
Wohnort: Franken
amicus62 hat geschrieben:
Quem illius Poculi victorem discessurum praedicis?


Praedico Lusitaniam victorem discessuram


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 14.06.2017, 06:55 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8137
Nova scandala in pedifolle investigata sunt:
In Brasilia lusor praeclarus drogis excitatus esse dicitur.

http://www.bild.de/sport/fussball/rober ... .bild.html

Ad hoc C. Ronaldo XV fere milliones vectigalium "posttraxisse" dicitur. Si hoc probari poterit, successor Illude-eius in carcere terraverit. Inter illos esse videtur, qui "fauces plenas bellare non possint".
Iterum atque iterum mirum est, quid homines pecuniae cupidissimi faciant ad rem familiarem quam maxime augendam, avaritiam satisfaciendam remque publicam decipiendam.
Proverbium est: Avaritia devorat cerebrum (et mores corrumpit).
https://www.vermoegenmagazin.de/cristia ... o-vermoege


Tamen non habemus, quod miremur: Nonne in mundo vivimus, in quo pecunia iamdudum regnat et regnum suum in dies extendere non desinit. Plutokratia ubique invenitur. In Germania X centesimae possident L centisimas omnium fortunarum. LXII milliardiarii tantum possident, quantum dimidium generis humani reliqui,
"inclinatione scandente". Quousque hoc iam "bene ibit"? Certe non in perpetuum.


http://www.handelsblatt.com/politik/int ... 43190.html


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 14.06.2017, 20:19 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9207
Wohnort: Franken
Iam Imperator Caesar Vespasianus Augustus dixit pecuniam non olere :wink:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 15.06.2017, 05:37 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8137
dieter hat geschrieben:
pecuniam non olere

Pecunia quidem non olet, sed carceris aer, qui ob eam hauriendus est. :wink: Illi Ronaldoni certe potenter foetebit, si
"post cancellos terraverit". Vectigalis consiliarium pessimum habere videtur.

Hodie in Bavaria dies festus agitur. Dies festus catholicus est, qui ut assumptio Beatae Virginis non ubique Germaniae celebratur.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 15.06.2017, 16:48 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8137
PS:
In America fenus fundamentale leviter auctum est ad 1 usque 1,25 centesimas.
Ubi EZB nihil feneris poscere pergit, FED nunc illas centesimas poscit pro pecunia a se mutua sumpta.
Ergo tuas milliones in Americam transfer ad saltem paulum feneris accipiendum. Noli oblivisci tuam pecuniam
tecum portare, si eo per cygnum tuum volabis. :wink:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 15.06.2017, 17:04 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9207
Wohnort: Franken
amicus62 hat geschrieben:
fenus fundamentale leviter auctum est


Fenusne et hic mox auctum iri putas? Cygnus meus animam abdidit :(


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 15.06.2017, 17:13 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8137
Ille M.Draghi adhuc nihil dixit, quod fenus maius indiceret, immo omnia coemit et multum pecuniae in mercatus fundere pergit nullum fenus poscens.
cf:
http://www.ardmediathek.de/tv/Plusminus ... d=43555252


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 15.06.2017, 17:28 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 9207
Wohnort: Franken
Quid dicis de pretio sortium populicurrus?
https://www.google.de/?gws_rd=ssl#q=vw+aktie+kurs


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 15.06.2017, 17:41 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8137
Hoc tempore paulum deorsum it. Si fenus augetur, pretia sortium saepe cadunt, quia quidam collocatores sortes
vendunt et ea emunt, quae "Festverzinsliche" vocantur e.g. "Staatsanleihen".
Fenus scandens venenum sortibus est. Pecunia in Americam defluat, si ibi fenus augeri et oeconomia Americana
crescere pergit. Et dollarius pretio iterum augeatur.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 16.06.2017, 06:56 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 8137
Hi sunt ludi primi in Poculo Confoederationis:

Russia-Novilacusterra 2:0
Lusitania-Mexico 2:1
Venitne-quiescere-Chilia 0:2
Australia-Nostri 1:3

Adhuc constare non videtur, quae fuerit causa illius incendii horribilis, quod in Britannia accidit.
Mihi hoc aedificium ardens et magis magisque nigrescens primum in televisione videnti statim illud "Mundani Commercii Centrum" in mentem venit. Cogitavi multum non abesse, quin illud caeliscalpium unoquoque momento ut "chartarum domus" collapsurum esset. Istud incendium mihi symbolum esse videtur terrae,
in qua multa ardent ac flagrant: Insidiae, administratio afflicta, novae res politicae (Brexitus), futura incerta,...
Timeo, ne Britannis multo et patientiae et temporis opus sit, dum quies restituta erit.
De Brexitu quam lenissimo disputatur. Interdum puto Britannos sentire incipere se magnam stultitiam commisisse, cum censerent, ut Unionem Europaeam relinquerent.
An aliquando "ad crucem serpent" et peccatores paenitentes in Europam reverti cupient?
Quidam quidem esse videtur, qui numquam ad crucem serperet: Donaldus noster
Gehenna prius congelaverit, quam Donaldus confitebitur se errasse aut pecasse. Ergo Americam "ad parietem vehere" perget permultis sperantibus isti insano mox talem errorem "sub-cursurum", ob qualem eum "ex munere eici" liceat. Glacies, in qua se movet, tenuior ac tenuior reddi videtur. Quando frangetur et Donaldus cum illa? Elefantus in taberna porcellani et simul in glacie versari videtur.
Et cottidie salutat animal Trumpianum!


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 414 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 133 34 35 36 3742 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de