Latein Forum
http://forum.latein24.de/

quisquilia
http://forum.latein24.de/viewtopic.php?f=7&t=15004
Seite 190 von 199

Autor:  dieter [ 12.02.2018, 11:25 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

sinam = 1. Pers. Futur von sinere. ex sinere hast du selbst ins Spiel gebracht

Germanice= Da ich kein Schwein habe, werde ich den Schwan rauslassen und nach Köln fliegen :lol:

Iam in volatu versor timens, ne propius solem volem, cum causeae oblitus sim :P

Autor:  amicus62 [ 12.02.2018, 11:36 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

Contributo conscripto mihi in mentem venit, quid dicere voluisses. Veniam peto pro ling. culin. non statim intellecta.
Si "ex-sinam" scripsisses, me idiotam non praebuissem.
Doleo te in suspicionem incidisse, ut praepositionibus non imperares.
--> Mihi alii X mille anni purgatorii instant, cum tu post mortem statum Sancti obtenturus sis.

Volatum exopto bonum pudoris plenus summi.

Autor:  dieter [ 12.02.2018, 12:21 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

Volatu interrupto et sole ustus reversus sum ad contributum tuum legendum, o Cete-Vice.

Autor:  amicus62 [ 12.02.2018, 15:11 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

volatus interruptus = coitus interruptus bei(m) Vögeln im Flug(zeug)? :wink:

Autor:  dieter [ 12.02.2018, 19:13 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

Io Saturnalia! :lol:

Autor:  amicus62 [ 13.02.2018, 11:23 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

Apud Rubros controversiae non desinunt: Nunc est, quae contra Prope-lege(m) adcalcatura sit: magistra civium superior Flenonis-arx. Socii omnia esse videntur nisi unanimes. Cottidie porca nova per vicum agitatur. Quae an apud lanium terrabit?
Ille barbatus scaenam reliquisse et in "subcausam de-urinatus" videtur. Perrare quisquam tantum fecit naufragium tam tempore brevi quam ille. Ad vulnera lingenda ei multum tempus opus erit. Nonne ei melius est se e republica recipere?
Res publica periclitatur, ne in simiarum theatrum vertatur tota.

Autor:  amicus62 [ 13.02.2018, 15:04 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

PS:
Num hodie extramuraris? Num revera petiisti Coloniam tuos visitandi gratia?
Si hoc ibi versans legas, te tuos salvere iubeo nihil de nostris ineptiis cottidianis prodentem. Qui de te tuaque mente sana dubitare incipiant. :wink:

Autor:  dieter [ 13.02.2018, 16:41 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

Extramuratus eram laborandi causa et cras ante meridiem mihi iterum laborandum erit. In Saturnalibus non versatuus sum.

Aegre fero nepotes meos. Impossibile est photoraphiam aptam facere, quam avus in murum conclavis figere possit.Filium filiamque iam valde vituperavi, qui liberis imperare non possunt, ut tacentes risu blandido in machinam photographicam spectent. :( :x O tempora, o mores!

Donaldus quidam Germaniam veniat ad nepotes terrendos et rem publicam " in virum anterioren ferrendam" (Responsum tuum quidem timeo)

Autor:  amicus62 [ 13.02.2018, 16:52 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

dieter hat geschrieben:
in virum anterioren ferrendam"

auf Vordermann bringen
:lol: :lol:
Praeclarissime vertisti!

Autor:  amicus62 [ 14.02.2018, 06:45 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

Salve cineris perite,
Hodie dies est tuus: Cineris Mercurii dies
Quo die utere ad copias cinerales supplendas. :wink:

Saturnalibus finitis tempus quadragesimae incipit, quo ad sobrietatem est revertendum -et iis, qui in re versantur publica.
Alius Culpacalidus, non barbatus, sed glaber Rubris praeerit, quoad novus praeses eligetur. Est idem, qui fisco praeerit in coalitione nova iungenda.

Spero te tuam crapulam Saturnalem "ex-dormisse", si nimis alte in vitrum spectasti.
Videamus audiamusque, quid politici hodie "a se sint daturi", cum in illis locis classicis apparent, quibus multum sortis/negoti erit. Talibus temporibus turbidis omnes tentissimos fore puto, quomodo alii alios invehantur qualesque porcas ex-sinantur. Proximum politicum acidum-ovum veniet certe mox.

PS: Ludus (Real-PSG) hodie in ZDF transmittitur. Spectasne eum? Manus magnae inter se certabunt, quarum utraque
adversaria Bavarorum fiat proxima in rotunda.

Iucundum exopto diem. Utinam ne habeamus, quod nobis ad cinerem capiendum sit pudoris causa! :wink:

PPS:
Illi Culpacalido non-barbato praenomen est Olaf. Olim erat quaedam divulgatio, in qua dicta est: Olaf habet tussim.
Quam dico?

PPPS:
Doleo nos in ludo primo hesterno praedicendo ambos iuxta cubuisse. Ancipiter lusum est in Torino.
Fortasse fortuna magis favebit nobis hoc die, etsi nobis plene botulus esse potest, quomodo ludus ex-eat. :wink:

Seite 190 von 199 Alle Zeiten sind UTC+01:00
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
https://www.phpbb.com/