Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 23.10.2018, 15:16

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 3660 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1342 343 344 345 346366 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 17.09.2018, 08:22 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 10982
Noli oblivisci praedictiones nostras "evaluare"! Quis nostrum victor discessit i.e. Quis minus iuxta cubavit?

Cras transcrasque in liga Championali ludetur:

Bons (Frangonice)- Ibios 1:1
Palpitani - Lutetia 3:1
Veteratores - Portus 1:2
Lisboa - Bavari 2:2
Donezka - Speraredomus 1:1

Liga Europaea:
Razgrada- Iecurisosculum 2:1
Lipsia - Iuvavum 1:0
Massilia- Francorumvadum 1:1

Quod ad rempublicam attinet, nil habeo, quo tibi in nervos eam.

In re sportica novus cumulus (Rekord) in cursu Marathonico factus est: Cuidam Keniano minus quam horae duae et minutae duae opus erant ad
illos kilometros XL,CXCV carpendos.
Multum non afuit, quin sub horis maneret duabus.

Aenigmatulum:
Erat olim cumulus mundanus apud "leves-athleticos", qui annos XXIII permanebat. Qui modo illo fractus est anno, quo Unio Sovietica interiit.
Quem dico cumulum quemque athleticum? Qua ex causa locus, quo cumulus positus est, illi athletico usui fuisse dicitur?
Multum exopto voluptatis in responsis indagandis!

Fac valeas indagesque ! :)


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 17.09.2018, 08:29 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 13509
Wohnort: Franken
amicus62 hat geschrieben:
Noli oblivisci praedictiones nostras "evaluare"! Quis nostrum victor discessit i.e. Quis minus iuxta cubavit?


Hoc munus tuum est, tu es vir vere mathematicus :lol:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 17.09.2018, 08:47 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 13509
Wohnort: Franken
amicus62 hat geschrieben:
Multum exopto voluptatis in responsis indagandis!


Cum voluptate quidem, sed frustra per rete erravi et naufragium feci :x


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 17.09.2018, 08:50 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 13509
Wohnort: Franken
Bons (Frangonice)- Ibios 1:2
Palpitani - Lutetia 3:2
Veteratores - Portus 1:4
Lisboa - Bavari 2:3
Donezka - Speraredomus 1:0

Liga Europaea:
Razgrada- Iecurisosculum 3:1
Lipsia - Iuvavum 1:3
Massilia- Francorumvadum 0:1


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 17.09.2018, 08:51 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 10982
Ego quater, tu bis recte cubasti.
Gaudeamus nos scidam Toto-nicam non explesse nec alias fecisse sponsiones in exitibus singularibus.
Tibi quidem caput-res est, ut Moguntia, tuus amor et deliciae novae vicerit, viadrus? :wink:

PS:
Ille cumulus in Mexicone anno MCMLXVLVIII positus est.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 17.09.2018, 10:56 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 13509
Wohnort: Franken
Bob Beamen ille vir fuit. Aer tenuis et ventus a tergo et via nova ei usui fuisse dicuntur.

amicus62 hat geschrieben:
anno MCMLXVLVIII positus est.


Hic numerus Latinus non est :?

MCMLXVIII= 1968


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 17.09.2018, 11:08 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 10982
Ad omnia perfecte respondisti. :D
Veniam peto pro illo L et V illapso.
Iterum nescio, a quo diabolo equitatus sim. :shock:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 18.09.2018, 05:47 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 10982
Hic dies "tendens" fiat. Angela contra Horstum. Angela eum iussura dicitur illum, qui constitutionem protegat, dimittere.
Dum cancellaria in Algeria versatur, coaltio in periculum incidat. Videamus!

Donaldus vectigalia mercibus Sinensibus imposuit. Quae res fora argentaria reddit incerta et efficit, ut pretium sortium vix moveatur. Plurimi exspectare videntur, dum quies redeat.

Minister A. Pavidior durius in firmas consulet, quae autoraedas Dieselianas fabricantur. Qui interea barbam sibi crescere sinere coepit.
An ei tempus deest tondendi? :wink:

Septimanae fine autumnus inire exspectatur. Frigidius fiet.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 18.09.2018, 06:11 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 13509
Wohnort: Franken
Hodie lego illum, qui constitutionem protegat, iam saepe vituperatum esse, quae nescivi.
https://de.wikipedia.org/wiki/Hans-Georg_Maa%C3%9Fen


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 19.09.2018, 05:29 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 10982
Bonum cras,

Ille Modi munus suum amisit. Qui quidem secretarius in ministerio Horsti fit. "De-promotus esse" videtur.
Quae res a multis valde reprehenditur. Quaedam "vacca-mercatura" facta videtur et "post-gustum" relinquit.
Res politicae negotium sordidum.
Ille Modi quidem prudentissimus esse videtur. ("Während seines Studiums war Maaßen Stipendiat der Studienstiftung des deutschen Volkes.")
Illud institutum adiuvat eos, qui "Hochbegabte"/praeditissimi appellantur.
In Bavaria simile est institutum:
https://de.wikipedia.org/wiki/Maximilianeum
F.J. Struthio olim inter illos praeditissimos erat et inter alia philologiae classicae studuit. Magister fieri voluit.
An magister bonus factus esset? Dubito.
cf:
https://de.wikipedia.org/wiki/Stiftung_ ... ipendiaten
https://de.wikipedia.org/wiki/Studienst ... hen_Volkes

Ibios vicit, Veteratores anceps tantum assecuti sunt. Certi plus exspectassent domi ludentes.


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 3660 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1342 343 344 345 346366 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de