Pristis!
Brema Lupirarcem vicit, ut praedixeram. Paene nigrum contigi, sed paene tantum.
Pulchri autumni dies instare videntur temperie gradus XX transcendente. Ergo borealiter ambulare poteris sub divo.
In ecclesia catholica nunc de caelibatu abrogando disputatur. Qui si abrogaretur, vacca sacra mactaretur. Puto multos fore, qui dicant illam abrogationem opus esse diaboli. Qua in ecclesia hoc tempore et ex aliis causis diabolus sors esse videtur. Vel papa ipse a multis suorum vehementer reprehendi dicitur et
"statum habet difficilem". Vires esse dicuntur, quae eum malint mortuum quam vivum. O tempora malevolentia!

Nuper aliquem dicentem audivi ecclesiam cathol. opus esse diaboli, in qua potentia et pecunia regnent. A vera christianitate longe abesse et evangelium prodere.
Novistine haec verba: Jesus annuntiavit Dei regnum. Pro quo venit ecclesia.

Exopto Saturni diem apricum! Tibi cogitationes facere calidas opus non erit.

cf:
https://www.t-online.de/nachrichten/deu ... libat.html