Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 10.12.2018, 19:18

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 3943 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1354 355 356 357 358395 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 06.10.2018, 06:44 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 14109
Wohnort: Franken
amicus62 hat geschrieben:
Novistine haec verba: Jesus annuntiavit Dei regnum. Pro quo venit ecclesia.

Non novi.Mit dem pro quo hab ich Probleme. Re. Satzanschluss?--> für dieses? statt dessen?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 06.10.2018, 07:01 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 11308
Statt diesem/dessen (=Dei regnum) kam ...

cf:
http://www.pv-af.de/index.php/liturgie/ ... eichgottes

Iterum "magnae-pugnae-dies" nobis instet. Qui nobis est inimicissimus, ante portas! Heri denuo saevit. Qui ut hodie saevire pergat, timeo. Nobis erit repulsandum.
Ergo arma expediamus!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 07.10.2018, 06:10 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 11308
Bonum cras,

Bavari aliam accceperunt cladem turpissimam. Timeo, ne cultri iam acuantur ad exercitorem mactandum. Illudeid certe dubitare iam coepit, an Faber vir rectus fuisset in successore Nemuscasei eligendo. Etsi Fabro culpa omnis tribuenda non est, eum peccatorum hircum factum iri puto.
Faber dixit se putare eos, qui praesint associationi, post se stare pergere. Putare autem non est scire. Non mirarer, si erraret.
Si Bavari in ludis proximis meliores non reddentur, Illudeid "causam brevem faciet" et illum mittet in loca deserta longe non dubitans.
Ante annos fere X quidam Klinsmann post tempus breve ab Illudeeo ignitus est. Casa flagrat Monachii et Faber cum ea.

In America ille iudex, qui feminas vi compressisse dicitur, tamen summus iudex fiet. Cui rei nihil obstare iam videtur. Donaldus victoriam reportavit.
Victoria victoriae Pyrrhi similis? Videbimus.

Horstus dixit se CSUni praefore velle, etsi suffragium male cesserit. Se magna in animo habere. Idem olim dixit Leo ante certamen mundanum.
Angela in Carina orationem habens suos admonuit, ne partes findi paterentur. Et in Unione casa ardere iamdudum non desiit.
Multi esse videntur, qui Angelam partibus praeesse non iam velint. Conventus in mense Decembri habebitur.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 07.10.2018, 07:05 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 14109
Wohnort: Franken
Bonum et hilarem diem Solis inoffensum inimicis exopto. Americanos non intellego creantes illum arbitrum, proverbium est: Semper aliquid haeret.
Quibuscum partibus putas CSUnem coalitionem facturam post electionem?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 07.10.2018, 08:10 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 11308
Mihi persuasi Fervetorem cum Viridibus coalitionem initurum. Rubri nimis infirmiores et valde afflicti sunt. Cum Viridibus centesimas L+x habeat.
https://dawum.de/Bayern/
Struthio quidem fureret, cui Virides olim odio semper essent maximo. Fervetor omnia molietur, ne potentiam amittat. Qui inter illos est, qui "potentia-politici" vocantur. Qua in re ab Horsto non differt.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 07.10.2018, 11:21 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 11308
Modo lego primum exercitorem ligae primae ignitum esse: Equaehortus Turbinem Chorus-bonum dimisit. Clades heri Hannoverae accepta ei perniciei fuit.
Menses VIII tantum munere exercitoris functus est. Interdum exercitores permutantur similiter ac sub-bracae.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 07.10.2018, 18:12 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 11308
Evaluatio:
(Ich gehe davon aus, dass Nürnberg verliert. Nach 45 min liegen sie 0:4 hinten)

Ex eo sequitur, ut tu bis, ego quinquies recte cubuerim.
Tamen tu certe inter illos paucos es, qui cladem Bavarorum domesticam praedixerunt. Qua ex causa habeas, quod incedas pectore tumido.
Si quidem sponsionem fecisses, etiam tumidiore pectore incedere posses et mille CLXXX euronibus divitior esses. :wink:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 08.10.2018, 05:43 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 11308
Errasse videor. Modo legi Illudeid dixisse se "plene post Fabrum stare ", quaecumque septimanis proximis eventura essent.
An verum dixerit, mox videbimus. Non puto autem hoc fuisse verbum ultimum, praesertim si res in liga Championali male cedant.

Norimberga Lipsiae interiit. Lipsia nunc te quidem invitissimo occupat locum secundum post Ibios.

Hac septimana in liga prima non luditur duobos terrarum ludis instantibus.

Saturni die:
Batavia - Nostri

Martis die (septimana proxima)
Francogallia -Nostri
Sat esse puto die aut Iovis aut Veneris exitus praedicere.

PS:
Quantas centesimas CSU Solis die accipiet?
Praedico: 35-x

Botulus esse videtur, quomodo res cedat: Fervetor Horsto , Horstus Fervetori culpam mali exitus attribuet me putante Horstum valde gavisurum, si Fervetor
"cogita-scidam" acceperit perspicuam. Struthio autem dicat: Vos ambo me ad culum lambere potestis! Me duce "id numquam tam longe venisset". Ceterum censeo Bavariae rege opus esse ad suile exstercorandum. :wink:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 08.10.2018, 05:57 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 14109
Wohnort: Franken
amicus62 hat geschrieben:
Quantas centesimas CSU Solis die accipiet?Praedico: 35-x

Praedico:
39%


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 09.10.2018, 05:32 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 11308
Bonum cras,

Praedictio tua Nigros certe delectat. Qui te recte cubare sperant. Post scaenam in CSUne magna dissensio regnare videtur, etsi coram publico consensio praetenditur. Fervetor et Horstus inimicitia interna coniuncti dicuntur. Post suffragium "pinguis-decem" volatura esse mihi persuasi.

In oeconomia paulo deorsum ire videtur DAXo cadere pergente. In America fenus augeri pergere exspectatur. Fenus crescens sortibus nocere solet, quia plures pluresque collocatores sortes vendere incipiunt et rei publicae versuras emunt, quae lucrum certum ferunt sine ullo periculo.
Etsi fenus in Europa humile manet, plus plusque pecuniae in Americam transferatur, qua re sortes Europaeae detrimentum caperent.
Qui putat et dollarii pretium auctum iri, dupliciter fructum capiat, si pecuniam in dollarios mutat. Id quidem quaestus studium (Spekulation) tantum est, quod et in bracas eat. Quid enim prodest, si quis tres accipit centesimas feneris, dum pretium dollarii subito cadere incipit e.g. centesimis X. Cum damno maiore discederet.
Neminem nisi eos, quibus sunt nervi firmi, talibus in rebus versari oportet. Quo maius lucrum, eo maius periculum.
Alii quidem dicere solent: Nullum periculum, nulla voluptas. Ego tall titillatione nervorum carere facile possum. Mihi sat est res eminus spectare.

Tibi exopto voluptatem die autumni pulchro perfruendi - sine ullo periculo. :)


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 3943 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1354 355 356 357 358395 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de