Latein Forum
http://forum.latein24.de/

quisquilia
http://forum.latein24.de/viewtopic.php?f=7&t=15004
Seite 358 von 366

Autor:  amicus62 [ 10.10.2018, 05:50 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

Bonum cras,

Hodie nil fere habeo, de quo garriam.
Legata Donaldi apud UNO mantele abiecit. Qui dixit se filiam suam nomine Ivankam optimam successtricem esse posse. An studebit, ut illam "in officium et dignitates ferat"?

Oeconimia globalis tardius crescere dicitur, paulo tardius quidem. Id, quod "boom" vocatur, paulatim deficere videtur.
Novistine haec oeconomiae spatia:
https://de.wikipedia.org/wiki/Konjunktu ... des_Zyklus

Si sortes cadere non desinunt, indicium sit, ut tempus "boomianum" finem habeat.
Constare videtur istud bellum commerciale a Donaldo commissum omnibus detrimento fore Americanis non exceptis. Donaldo autem haec omnia "plene botulus est".

Autor:  dieter [ 10.10.2018, 09:08 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

amicus62 hat geschrieben:
Hodie nil fere habeo, de quo garriam.

Ergo ego nil habeo, ad quod respondeam. Exspectemus diem solis plenum multis cum sententiis vertendis.

Autor:  amicus62 [ 11.10.2018, 05:54 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

Salve,

Iterum paulum est digni, de quo loquar.
In industria autoraedarum inquies facta est: EU normas severas perpetrare vult, quae res illis, qui autoraedas fabricantur, minime grata est.
Multi "operae loci" in ludo mox stent. Sortes iam cadere coeperunt et cadere pergant, si pressus non desinat.
https://www.t-online.de/finanzen/boerse ... ungen.html

Timendum est, ne in pluribus pluribusque urbibus quibusdam autoraedis uti vetetur.
Permulti operae loci directe aut indirecte ex illa indusria pendent. Quae industria vocatur "clavus-industria", ex qua "tota murium cauda" pendet.
Qui sortes huius industriae possident, iis tempore proximo nervi boni opus erunt.

Heri Fervetorem in televisione audivi disputantem. Qui imprimis vim oeconomicam Bavariae laudibus extuli. Donaldo similis cogitare videtur : Bavaria prima!
Reliqua Germania mihi botulus est. Mia san mia.
Nusquam quidem arbores in caelum crescunt nec in Bavaria. Tentus sum, ad quam profunditatem iste homo novus F. sit decisurus.
An "auris-ficum" accipiet sonantem? Videamus audiamusque! :wink:

Autor:  dieter [ 11.10.2018, 05:59 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

Salve avis matutina, legas,quaeso, nuntium privatum. Mihi mox extramurandum est.
Fervetorem heri etiam audivi et vidi in televisione!
Fac valeas!

Autor:  amicus62 [ 11.10.2018, 12:55 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

"Quid de Fervetore cogitas? Estne vir bonus, qui in republica versatur?
Recalcabitne, si CSU sub XXXV centesimas ceciderit?

Autor:  dieter [ 11.10.2018, 13:21 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

Illum vidi et audivi in oppido nostro bene loquentem in "consecratione ecclesiae"--> kerwa
https://www.youtube.com/watch?v=bO5uIXntf_s

Hominem vere Bavaricum illum puto et non recalcaturum. Is cum suffragatoribus liberis et cum FDP regere perget.

Nunc mihi iterum abeundum est in postauxilium!

Autor:  amicus62 [ 12.10.2018, 05:18 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

Sis salutatus, mane-resurrector

Modo lego et Unionem et Rubros plus plusque suffragatorum amittere. Rubri locum quartum tantum obtinent, cum Virides firmiores reddantur.
https://www.wahlrecht.de/umfragen/
Stabilitas politica in dies debilitari videtur. Qui in republica versantur sibi aliquid in mentem venire debebunt usque ad suffragium nationale proximum, nisi antea coalitio collabetur, quod periculum augeri videtur.
Plures pluresque cives imperi opera non iam contenti sunt.

In Germania mille XXXII magistri magistraeque deesse dicuntur. Professio magistralis in crisi versatur. An multi deterrentur, quia timent, ne "exardeant" (burnout)?

Francogallia heri domi ancipiter tantum lusit contra Glaciei-terram. Id nostros reddat sperantes se cladem non accepturos Martis die veniente.

Hodie F. iterum aderit, ut legi. Multum exopto voluptatis in PFA pertractando. Mihi persuasi te hanc rem adbellaturum.

Fac valeas, qui Fidem sis docturus magister eius bonus!

Autor:  dieter [ 12.10.2018, 06:51 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

Ne oblitus sis praedicere, o avis matutina praesaga!

Te olim scripsisse lego haec:

"Saturni die:
Batavia - Nostri

Martis die (septimana proxima)
Francogallia -Nostri
Sat esse puto die aut Iovis aut Veneris exitus praedicere."

Autor:  amicus62 [ 12.10.2018, 07:01 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

Batavia - Nostri 1:1

Francogallia -Nostri 2:1

Haec sunt quota:
https://sports.bwin.com/de/sports/4/639 ... &sportId=4

Autor:  dieter [ 12.10.2018, 08:36 ]
Betreff des Beitrags:  Re: quisquilia

Batavia - Nostri 2:1

Francogallia -Nostri 2:3

Francogallia contra Glaciesterram anceps ludit!

Seite 358 von 366 Alle Zeiten sind UTC+01:00
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
https://www.phpbb.com/