Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 07.12.2019, 02:18

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 6102 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1463 464 465 466 467611 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 06.06.2019, 17:20 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 18025
Wohnort: Franken
Hanc sententiam in linco tuo imveni:
halte einen As (Dreier) bereit (als Lohn für ein Geschichtchen), Plin. ep.:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 07.06.2019, 05:20 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 13328
Bonum cras,

Modo legi dimidium Germanicorum candidatum viridem velle, qui id studeat, ut cancellarius fiat.
Virides nunc stant ad centesimas XXVI. Rubri reciderunt ad centesimas XIII et non plus fautorum iam habent quam Caerulei.
Muneribus omnibus a Nahlesia depositis Rubri summa in crisi versantur periclitantes, ne se ipsos dissolvant. Caeli problema plus plusque homines impellit, ut se Viridibus applicent eosque praeferant. Plurimi homines fiduciam amisisse videntur, ut Nigri aut Rubri problemata magna, quibus humanitas vexantur, solvere possint.
Quae problemata auctu oeconomico solvi non possunt, immo isto auctu difficilora reddi videntur. Id, quod solutio esse diu dictum est, revera causa miseriae est
manebitque.
Qui ad gubernacula rei publicae sedent, diabolum per Belzebubum expellere velle videntur. An tramen iam avectum est, quod ad caelum attinet?
Indicia magis magisque perspicua fiunt. Ante problemata stare videmur, quibus nulla maiora fuerunt post hominum memoriam.
Dum politici multa faciunt verba, quibus vix quidquam efficitur, terra perdi pergere videtur. Qui statum rerum contemplatur, desperatione capiatur et fidem in genere humano positam amittat.

PS:
Quis olim hoc dixit: Miror, quod tam laetus sum.
Ille, qui hoc dixit, "pervetus factus non est". Annos XXXIV natus decessit.
Indicium: Ille composuit opus "urna fracta".


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 07.06.2019, 06:44 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 18025
Wohnort: Franken
„Ich komme, ich weiß nicht, von wo?
Ich bin, ich weiß nicht, was?
Ich fahre, ich weiß nicht wohin?
Mich wundert, dass ich so fröhlich bin

Henricus Profundens


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 08.06.2019, 07:23 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 13328
Bonum cras,

Hodie:
Alba Russia - Nostri 1:1

Leo laesus ludum in televisione tantum spectabit coexercitore Cura nostros incitante, ut victoriam pariant.
Videamus, quando Leo officio suo iterum functurus sit.

Heri certamen mundanum femininarum in Francogallia apertum est. Francogallia Coream meridianam alte vicit.
Scio quidem feminas pilam pedibus calcantes tibi botulum esse. Ergo illud certamen praetereamus, dum nostrae ad finale pervenerint. :wink:

Horstus valde reprehensus est, quod dixerat leges difficiles intellectu esse oportere, ut facilius et celerius "per Foederis Diem eant" i.d. perpetrari possint.
AKK idonea non iam putatur, ut cancellaria fiat. Plurimi Germani ei diffidere videntur.
Coalitio collapsura exspectatur mensibus proximis. Quam plurimi Rubri relinquere velle videntur.
Bremae rubrum-rubrum-viride imperaturum est. Talis coalitio Rubris et in tota republica Germanica ob oculos versari videtur.
Caelum adhuc neglectum Nigris perniciei sit. Angela habet, quod denuo non adcalcet. Ad tempus receptui cecinit navem, quae submergi coepit, relinquens.
Puto illum Martium mox AKKam regno pulsurum et dicturum, "ubi id longe eat". Aetas AKKiana celerius finita sit exspectato.
Orbis volubilis politicus celeriter volvitur. AKKae idem fatum immineat ac illi rubro barbato, qui cancellarius olim fieri voluit.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 08.06.2019, 08:26 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 18025
Wohnort: Franken
Hodie:
Alba Russia - Nostri 1:3 :wink:

Tu iterum omnia gravia optime explicavisti, Donaldum et "commercium" cum "Mexicone" non commemoravisti. Hodie imaginem vidi, qua ille cum Nerone imperatore comparatur.

https://www.armstrongeconomics.com/inte ... eep-state/


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 08.06.2019, 10:02 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 13328
dieter hat geschrieben:
Donaldum et "commercium" cum "Mexicone" non commemoravisti.


V centesimae vectigalis adhuc dignae non sunt, quae commemorentur. Si vectigal ad centesimas L augebitur, te certiorem faciam.
Interea Mexico mille VI misit ad profugos prohibendos, ne patriam relinquant suam.
Puto Donnaldum isto vectigali egere ad fenus solvendum, quod America ob aes alienum a se factum solvere debeat.
Unusquisque Americanus "cum mille LXVLIII dollariis in creta stat". Hoc aes alienum America numquam reddet, immo Donaldo auctore augebitur.
Qui cogitare videtur: Post me diluvium!

https://www.haushaltssteuerung.de/schul ... g-usa.html
https://de.statista.com/statistik/daten ... g-der-usa/

Donaldus quodam modo REX iam est: REX AERIS ALIENI :wink:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 08.06.2019, 10:49 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 18025
Wohnort: Franken
Estne vultus Donaldi similis vultus Neronis illo in imagine?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 08.06.2019, 11:12 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 13328
Quod ad mores Neronis attinet, Donaldus illi simillimus est: uterque incendiarius est periculosus et perfidissimus.
In vultu nihil cognosco simile.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 09.06.2019, 05:20 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 13328
Bonum cras,

Nostri victoriam, quae numquam in periculo erat, reportaverunt, ut tu praedixisti, cum ego erraverim. Albi Russi male luserunt, ut modo legi. Nostri ludum "in manubrio habuerunt totum".
Nostri et Leone absente vincere possunt. Ille Cura munere vicarii bene fungi videtur. Leo "sibi curas facere debere" non videtur.

Hodie ludus finalis in nationum liga agitur:
Lusitania-Batavia
Helvetia-Anglia 1:3 (ludus de loco tertio)

Rubri praesidem proximum per "horologium-suffragium" eligere velle dicuntur i.e. partium membra decernent, quis Rubris praefuturus sit proximus.
"Partium die" opus ergo non erit ad hoc problema solvendum.
Nigri in populi gratia iterum re-ciderunt (XXIV centesimae), cum Virides in dies populariores reddantur (XXVII %) et Rubri X-% limiti appropinquent.
Si coaltio magna naufragaverit, comitiis habitis novis ille Habe-angulus cancellarius fiat.
Et Rubris et Nigris aer tenuior tenuiorque fieri videtur. Utraeque partes "sibi celeriter aliquid in mentem venire sinere debent".
Nova aetas politica coepit, in qua novae "maioritates " quaerendae sunt. Terrae motus politicus evenire hoc tempore videtur.
Mundus celerius atque celerius torquetur. Celeritas celeritatis causa?

PS:
Perendie:
Nostri- Estonia 3:1


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 09.06.2019, 06:03 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 13328
PPS:
Heri pittacium epistolare in auctione venditum est. Emptor milliones fere 1,3 solvit. :shock:
https://www.t-online.de/finanzen/geldan ... igert.html

"Ibi-pro aviacula/anus diu texere debet".


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 6102 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1463 464 465 466 467611 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 2 Gäste


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de