Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 07.12.2019, 22:37

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 6105 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1466 467 468 469 470611 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 12.06.2019, 06:28 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 18032
Wohnort: Franken
Bonum cras, omnes res graves bene nuntiavisti et explicavisti. De Fide nostra tibi iam in nuntio privato scripsi.
Tu certe gaudes aestum finitum esse. :P


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 12.06.2019, 06:50 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 13329
Apud nos aestus finitus non est.
Diebus proximis XXV - XXX "gradus" praedicti sunt. :(


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 14.06.2019, 06:28 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 13329
Bonum cras,

Aestu pressus recte cogitare et scribere vix possum.

In quodam mari duae naves longae oleum crudum transportantes missilibus petitae gravi damno affectae sunt. Donaldus dixit se putare Persiam has insidias fecisse.
An hoc dicit, ut habeat, quod etiam vehementius in Persiam consulere possit. Res mihi nimis dubia videtur. An ille "ante-parietem" quaerit ad alias sanctiones imponendas.

Fenus humile manere perseverabit. Et in America fenus deminuatur ad oeconomiam incitandam, quamquam fenus auctum iri diu exspectatum erat.
Sanctiones damnum afferre coeperunt in oeconomia globali isto Donaldo auctore stultissimo.
Qui pecuniae parcunt, nihil facere possunt nisi observare, quomodo pecunia sua pretio minuatur inflatione, quae ad centesimas 1,4 cubat.
Novistine inflatione rei publicae aes alienum minui? Dum in America aes alienum publicum augeri pergit, in Germania minus fit.
https://www.gold.de/staatsverschuldung-deutschland/
Ad hoc res publica in auctione de G5-licentiis 6,6 milliarda eurones accepit. Fisci minister "se in pugnulum ridere" potest.
Multa quidem sunt, pro quibus haec pecunia erogetur. Timeo autem, ne ea eo non perventura sit, ubi maxime opus sit.

Berolini sunt, qui legem ferre velint, quo prohibeatur, ne conductiones annos V augeri liceat. Quae hac in urbe annis praeteritis ingenter auctae sunt.

Veniam peto, quod nihil habeo, quod dignum sit commemoratu.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 14.06.2019, 07:25 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 18032
Wohnort: Franken
amicus62 hat geschrieben:
Aestu pressus recte cogitare et scribere vix possum.


Quanti gradus in camera tua sunt? In mea sunt 23, quos iucundos puto. In hortulo hoc momento sunt 18 et exspecantur quidem 28 gradus. Tu bellando pressus esse videris, an erro?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 15.06.2019, 05:29 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 13329
Bonum cras,

Mea in camera heri gradus fere XXV regnabant.

In republica non multum sors est. Angela heri V milliarda promisit pro nova domicilia aedificanda. Multo plus pecuniae quidem opus esset ad "postquaestionem" satisfaciendum:
https://de.statista.com/statistik/daten ... utschland/

Plures pluresque homines desperanter frustraque domicilia quaerunt, quas solvi licet. Inopia domiciliorum annis pareteritis enormiter crevit.

Fama est Apemcrassam ex Monachio in Ibios reversurum. Cui ex longiore tempore "truncus-locus" in defensione non iam est.
Bavari "acres" sunt in Sane-um, qui ex Anglia redimendus esset magno pretio.

Iterum septimanae finis calidior instare videtur aestate initura. Patiendum est, quod mutari non licet.
Iste insanus B. furere non desinit. Omne fere stercus interea deletumst. O administratorem miserum, qui ab homine tam insano et idiotico in dies vexeris!

Noster metu carens iterum vituperatus est de radicibus miris quaerendis. Tamen praestat aliquid sortem esse quam nihil, viadrus.
Ille quidem alio in foro omnibus in nervos ire videtur nisi nobis ambobus. Nos duri sumus in sumendo et duri manere pergemus.
Quod nos non necat, duriores tantum reddit. :wink:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 15.06.2019, 07:04 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 18032
Wohnort: Franken
amicus62 hat geschrieben:
Mea in camera heri gradus fere XXV regnabant.

…, quod optimum esse puto, opus quidem est iaccam deponere :shock:
Omnia nova in mundo et patria et foris optime retulisti :mrgreen:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 15.06.2019, 07:48 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 13329
Interea et sordes reliquae istius B. remotae sunt. Deo gratias! Qui mente captus videtur totus et nunc totaliter per-torquet.
Gaudeamus admin. "causam brevem facere" nec dubitare omne cacatum delere quam primum. :D


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 16.06.2019, 05:15 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 13329
Bonum cras,

Hodie nihil refero nisi quod puto nihil fere esse, quod dignum sit relatu.
In Poculu heri ludi primi per sortem constituti sunt. Rotunda prima ludetur una septimana prius, quam liga prima sors ibit.
https://www.ran.de/fussball/dfb-pokal/n ... ker-128059

Illae insidiae in mari in naves oleiferas dubiosiores et dubiosiores fiunt. Sunt interea duae versiones, quae inter se contradicunt.
America et Anglia Persiam accusant, Persia omnia probria refutat.

Rubri iterum re-ciderunt: Ad centesimas XI nunc cubare dicuntur nemine adhuc in conspectu ente, qui partibus praeesse velit.
H. Faber et W. Incendium se certe in sepulchris suis vertunt videntes, quid ex magnis partibus populi factum sit.
Tamen iam de nova disputatur coalitione: rubra-rubra-viridis

Iovis die veniente dies festus agetur a catholicis, qui "Fronleichnam" (Sollemnitas Sanctissimi Corporis et Sanguinis).
Perpaucos esse puto, qui noverint, quid hic dies sibi velit. Puer semper illi pompae interfui, in qua quattour arae adeuntur floribus pulchre exornatae.
e.g.
https://www.volksfreund.de/fotos/leserf ... id-6388711
Et omnes domus, quaa pompa praeterit, exornari solent. Ante quas betulae positae sunt me puero.


Apud nos levis pluvia est, quae temperiem vix mutavit. Tamen paulum pluviae melius est quam nulla. Deo pro omni gutta gratiae sunt agendae.

Exopto Solis diem tolerabilem et nimio aestu carentem. Anni menses mihi iniucundissimi iam instant. Caelo quidem botulus est, quantopere crucier.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 16.06.2019, 06:49 
Lateiner

Registriert: 11.02.2010, 10:45
Beiträge: 18032
Wohnort: Franken
Salve, avis matutina,hic sunt gradus XVI et caelum non hilare est. Gratias ago pro omnibus gravibus in mundo relatis.Exopto diem solis sine bello :D


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: quisquilia
BeitragVerfasst: 16.06.2019, 07:48 
Lateiner

Registriert: 14.05.2012, 13:33
Beiträge: 13329
Modo vidi et ultimum stercus remotum esse. Aliud forum hoc momento omni cacato caret. Quo usque tandem quidem?


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 6105 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1466 467 468 469 470611 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 2 Gäste


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de