Hodie Angela et Martinus inter se disputabunt. Videamus, uter "figuram meliorem sit facturus". Utri maior persuadendi vis erit? Quae tormenta et argumenta molituri sunt? An alius alium ad personam invehetur?
"Salus antequam-ius non".
Timeo quidem, ne audiamus, quae iamdudum novimus. Nihil vere novi exspecto. Caseus mihi comesus videtur.
Utrum victor/victrix erit an res ancipiter finietur? Angela quidem oratrix nimis bona non est, sed ille Martinus melior vix est. Oratores sane boni in re publica difficiles sunt repertu, si qui omnino inveniuntur.
Nec Struthiones nec Fabri nec Wehnerii iam sunt. In quorum loco Trumpi inveniuntur, qui multum garriunt, sed "nihil in seriem bellant".
Iamne scis, quo "tuum cruciculum" sis facturus?
Doleo Illudeid "ad suffragium non ad-calcare". Quem si omnes fautores Bavarorum, qui sunt in orbe terrarum, eligere possent, non excludatur illum cancellarium factum iri et Germaniam mox ab aere alieno liberam fore.
Nam pecuniae peritissimus esse videtur et ingentes summas libenter movet - praecipue "ad vectigal ante-ad".
