Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 22.10.2017, 16:29

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 23 Beiträge ]  Gehe zu Seite 1 2 3 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Omnibus Latinitatem amantibus !!!
BeitragVerfasst: 07.10.2008, 12:13 
Lateiner
Benutzeravatar

Registriert: 05.10.2008, 09:22
Beiträge: 100
Salvete !

Lingua Latina cum multis, ut spero, cordi sit, tamen copia ea
alius alio familiariter utendi esse infrequens videtur.
Equidem studio Latinitatis teneor.
Dolendum autem esse puto, quod hanc linguam bellam solum examinationis causa discatur.:(
Qui enim homines Latinitatem amant voluptatemque habent,
quaeso eos, ad me referant !
Unoquoque responso vestro de omnibus ex animo gaudebo !:)

Valete,
Florentine


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 10.10.2008, 08:03 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Salve, Sciura!

Ego quidem linguam Latinam disco nonnisi quia eae studiosus sum. Jam nonnullos annos eam linguam disco, etiamnum tamen vix ea uti possum. :? Nihilo minus eam colere obstinavi et successum credo! :)

Etiamnum nescio, quid in hoc foro agam. Vocatus tamen tuus, Sciura, occasio est, ut in id ascribar!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 10.10.2008, 14:26 
Lateiner
Benutzeravatar

Registriert: 05.10.2008, 09:22
Beiträge: 100
Salve, Quase !

Nuntio tuo me valde delectavi. Gratias tibi ago!
Cum nemo usque hodie mihi ne ullum nuntium quidem misisset,
paene desperata sum. :( Nempe lingua Latina non mortua est :),
quod tu mihi aliquid scripsisti.
Quase, loquerisne bene Latine? Vulgo in schola vix discitur, quomodo
Latine aut loquaris aut scribas.
Interdum carmina Latine scribo. Litteras ? Libenter! Sed ad quem?
Meum propositum est Latine bene loqui posse.:mrgreen:
Hodie cum nobis caelum bonum sit, circumvehi in animo habeo.:wink:
Opto tibi diem bellum.

Vale,
F.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 11.10.2008, 10:52 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Salve, Florentine sive Sciura!

De nuntiorum absentia ne desperes. Huic foro nonnulli homines gnavi interesse videntur. Fortasse iis quoque placebit, ut colloquantur. Etiam alia fora in interreti sunt.

Num tam bene Latine scis, ut carmina componas et litteris conficiendis par sis? :shock: Vero id magni aestimo.

Ego quidem Latine haud bene loquor. Cum libri scholastici communes ad grammaticam praecipue discendam destinentur, difficile est iis utens linguam Latinam sicut peregrinam ediscere. Quibus rebus grammaticam plus minus scio, linguam ipsam autem paene nescio. :?

Nihilo minus linguam Latinam colere pergo, cum ego quoque Latine loqui cupio: scientia theoretica non me satiabit. Ceterum in books.google.com aliquos libros utiles repperi. Credo me ad calcem perventurum esse. 8)

Caelum hodie apud nos nubilosum est, sed non pluit. Foliis flavis delector. :roll:

Belle te habeas, Florentine!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 12.10.2008, 21:01 
Lateiner
Benutzeravatar

Registriert: 05.10.2008, 09:22
Beiträge: 100
Salve, Quase!

Quid agis?
Nuntium tuum legi, quo valde delector. :D Laetor denuo me cognoscere, quanto studio linguam Latinam discas etque animum et tempus in illam intendas.
Obstinate quoque credo te certe ad finem citius aut posterius contenturum. :)

Mihi, tu Quase, scripsisti folia te flava delectare, quae profecto praeclara.
Habitasne, ut video, in Russia ? :wink:

Vale,
F.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 15.10.2008, 14:40 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Salve, Florentine.

Veniam mihi da, quod aliquot dies ad interrogata tua non respondi. Quamquam silentium ipsum ad primum eorum fuit responsum: Quid agam? - Laboro! :lol: Otium mihi deerat vel potius omnino id non habebam.

Recte dicis :wink: , in Russia habito. Certane es hujus terrae nomen Latinum ita scribi? Ut vera dicam, ego id nescio.

Dolendum est quod nemo se nobis adhuc adjunxit. Ceterum, estne tibi consilium sermonis nostri pergendi? Opinor compluria colloquia Latina propterea in usu non haberi, quia non est homines quod discutant. Ut censes?

Vive valeque!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 16.10.2008, 13:13 
Lateiner
Benutzeravatar

Registriert: 05.10.2008, 09:22
Beiträge: 100
Salve, Quase!

Gaudeo, quod cum paulum temporis tibi esset, mihi nihilominus scripsisti.
"Quid agis?" est salutatio: "Ut vales?":wink: Ignosce mihi, quod aestimavi te
scholarem esse; Nec ipsa iam studiosa. In animo autem vigeo!!
Ad ultimum vitae discendum!
Lingua aliqua discenda omnino mihi magnum gaudium affert.
Scilicet nonnulli inveniuntur, qui eam oderint! :( Pro dolor!
Nemo enimvero praeter te consilio meo intererat.
Sed exspectemus tantum, si quis quondam colloquio nostro intersis!
Solum hac una egetur: audacia :wink:
Equidem multi lapsus mihi sunt in Latine scribendo, quod cum mihi in usu non sit.
Usus est magister optimus!

Num lingua Latina nemini usui non est?
Cum multa quoquomodo exprimi possint, tamen inscientia verborum recentium multis,
qui ea uti conantur, aliquatenus impedimento esse mihi videtur.
Tu autem Latine bene sciens vero compositius scribis.:roll:
Ego equidem libenter sic tecum vel cum aliquo interdum colloquor :)
Quomodo de re putas, Quase?

O! Paene obliviscor de ista quaestione respondere.
"Russia", ut scripsi, Latine nominatur ista terra!
(Adi: Russicus,-a,-um)

Optime valeas!
F.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 19.10.2008, 13:57 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Salve, Sciura! Quid agis?

Recte dicis me scholarem non esse. Sum qui anglice "post-graduate student" (sit venia verbo!) nominatur (sed ad linguam Latinam discendam id non pertinet), propterea modo plus modo minus occupatus sum.

Adjectivum "rossicus" novi. Et "russicus" et "rossicus" correctum esse arbitror. Mihi quoque linguas discere placet. Germanicam non minus quam Latinam amo.

Laudatio tua jucundissima mihi fuit. Ut pauca tamen scribam, necesse est mihi permultum spatii consumere. Idcirco non saepe nuntios mitto.

Meo judicio, ut colloquium naturalius fiat, fas est pro verbis "Computer", etc. barbarismis uti donec meliora proponentur. Mihi quidem in lingua Latina utendo praecipue grammaticae lexicique insolentia impedit.

Ego colloquium pergere non nolo. Vero usus est optimus magister. Lapsus omnino non timeo, nam in discendo errata inevitabilia sunt. Fortisan opus est aliquid ad discutendum invenire?

Vive valeque!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 19.10.2008, 18:05 
Lateiner
Benutzeravatar

Registriert: 05.10.2008, 09:22
Beiträge: 100
Salve, Quase!

Bene valeo. Gratias ago. Mihi nunc laborandum.:wink:
Praeclara folia de arboribus cadentia pingam, priusquam colores vigidi illorum oblanquescent.
Ego artifex pingendi relative soluta meo commodo tempus disponere possum.
At interdum haud mihi tempus est! :sad:
Quot aetates habeas, si liceat mihi ex te quaerere? Ut superiore nuntio dixi,
non iam in scholam frequento. Plerosque, qui huic foro intersunt, esse discipulos vel discipulas arbitrata.
Qua de causa, ex hac parte, me ipsam iam amplius quam viginti annos natam
quasi "veterem" habeo, illinc autem nonnumquam me puellam, cum praeclaris aliquiqus obviam venio.:smile:

Quod superest, quibus de rebus colloquium habeamus? :wink:
Quase, mihi placet, si tu fortasse quidquid condicionis proponas.


Vale,
F.


P.S. Quae haec verba in lingua tua vocantur?
*salve/salvete
*Quid agis?
*vale/valete :D


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 21.10.2008, 20:20 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Salve, Florentine! Ut vales?

Sane quaestio "quibus de rebus colloquium habeamus" gravissima est! In plura enim fora Latina non colloquuntur nisi alter alterum salutat! Cogitabo...

Sane quidem fas est de aetate quaerere! Viginti quinque annos natus sum. Ut vides, neque puer neque adulescens sum, etiam sum vir maritus! Ceterum in foris russicis linguae Latinae dedicatis vix unus scholaris invenitur (nonnisi tattoo facere vult), nam in Russia ea lingua in scholis communibus omnino non discitur.

Subito stupefactus sum: ut lapsus faciamus, tamen LATINE communicamus! Nulla lingua contemporanea indigeri videtur. Nonne mirum est?

Nunc libenter ad interrogatum tuum "de lingua mea" respondebo. ;-) Fortene tam caute scripsisti? Profecto Russiam permultae gentes incolunt, ego autem Russus sum. Spero litteras Russicas browsero tuo recte demonstraturas iri. Etiam pronuntiationem litteris Latinis scribere conabor: vocalis cum accentu littera magna signo; "z" ut Anglica legitur, "v" ut Anglica vel Germanica "w", "l" ut Anglicae "ll" in verbo "wall", sh ut Germanicae sch, zh - idem cum voce (ex proportione zh/sh=z/s :D ).

Salve. Здравствуй. [zdrAstvuj]
Salvete. Здравствуйте. [zdrAstvujti] (etiam civiliter)

Utrumque verbum idem sibi vult, quam Latinum (salutis optatio).

Sermone simplice unus homo vel plures saepe salutabantur

Привет! [priviEt]

Hoc verbum simpliciter significat "Salutatio."

Quid agis? Как (у тебя/у Вас) дела? [KAk (u tibiA/u vAs) dilA] (Germanice: Wie geht es (dir/Ihnen)?)
vel
Как поживаешь (поживаете - civiliter)? [kAk pazhivAish (pazhivAiti)]

Haec sibi volunt: Ut vivis?, illa autem: Ut negotia (sc. aguntur)?

Vale/valete. До свидания. [da svidAnja]

Haec sibi volunt: Usque occursum.

Simplice sermone:

Пока. [PakA]

Hoc verbum non significat nisi "dum" (Germ. "während"). Quam ob rem hoc sit salutatio, dicere non possum! :lol:

Vereor ne te fatigaverim... :(

Multos successus opto! Vive valeque!


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 23 Beiträge ]  Gehe zu Seite 1 2 3 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de