Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 18.08.2017, 05:53

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 23 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1 2 3 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 23.10.2008, 17:39 
Lateiner
Benutzeravatar

Registriert: 05.10.2008, 09:22
Beiträge: 100
Пpивeт Quasus!

Multas gratias tibi ago, quod mihi ad hunc rogatum respondisti!:D
De "tua" lingua: Quamquam te esse Russum (?Russicum?)existimavi,
mihi incertum fuit. :wink:
Cum litterae Russicae mihi terra incognita sint, illae ipsae satis oculos moveant!
Sed...quod ad appellationes litterarum attinet.... :( + :shock:(difficiles!)

Ridibunda commentarium de foris russicis a te scriptum legi, quod mihi mirum est;
Quid ita, multi dictis quibusdam in Latine translatis corpora suorum compungere debent, cum imprimis ne unum verbum quidem intellegant??
Timeo, ne in sententia aliqua lingua Germanica scripta ad verba in latinitatem transvertenda, fieri possit,
ut significationis pars exempli primi deficiat.
Si nunc, quae sententia in latinitatem transversa est, rursus in linguam primam retrorsum convertere temptas, quid fiat?
Fieri possit, ut ad extremum longe alia sententia exsistat.:wink:


Quod de usu eius linguae in communicando dixisti, ut tibi consentio,
multum valet, nam quod Latinitati prosperum futurum sit!
Verum est, quod solum lingua Latina usque adhuc inter nos bene communicare possumus. :smile::smile::smile:
Sicine? Maneamus protenus in ea condicione Latine communicandi!
Quae difficilitas, quin etiam, ea lingua utendi interdum in aliquo explanando non nihil impensam facere soleat,
ut fatior, ea tanto vicissim sollicitor!
Illud dictum nunc mihi in mentem venit: „Voluntate omnia fieri possint.“


Optime valeas!
F.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 28.10.2008, 20:22 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Salve, Florentine!

Perpetuo volo responsum tibe scribere, sed otium mihi deest, ut eum convertam... :( Ecquem online lexicon commodum germano-latinum vel anglo-latinum mihi suadere potes?

Vive valeque!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 29.10.2008, 08:52 
animi concitationis

Registriert: 04.12.2004, 14:04
Beiträge: 4176
Пpивeт Quase!

Utaris nexibus utilibus (?)
http://www.zeno.org/Georges-1910 (nexus amplior)
http://lateinisch.bildung-infos.info/ (nexus exilior)

Mihi opera in translationibus Latinis (e sermone vernaculo) in Austria per
duo[s] annos (~ IV semestres) ponenda fuit. Quamquam Deo iuvante illa examina
earumdem bene persolvi, tamen fere omnia - pro dolor - XXX annis post paene
oblitus sum! Paleographia sola hodie mihi usui est.
Nihilo minus hanc paginam exspectatione affectus libenter visito.
Laudo Tiberim:
http://www.latein.at/forum/viewtopic.ph ... sc&start=0
"immo gaudeamus esse, qui linguam Latinam tanti aestiment, ut corpore notis
Latinis compungendo cutem ornent. quid enim consequentius est, quid aptius,
quam ad corpus sempiterno ornandum linguam nostram sempiternam adhibere?"

Пока mellic


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 29.10.2008, 12:14 
Lateiner
Benutzeravatar

Registriert: 05.10.2008, 09:22
Beiträge: 100
Salve, Quase!

Conieci iam esse tibi multas res agendas!
Spero te mox otium mihi (nobis :smile:)scribendi habiturum.
Cum, de qua parte coniunctionis ex me heri quaesiveras, eam iam per mellic acceperis,
tantum aliam tibi subtus adscribam, quo data ex rete extrahere possis.

http://www.erols.com/whitaker/words.htm

Ut vidisti, mihi mendum grave in nuntio superiore fuerat!
Pudore perfusa erubesco! :shock: Da mihi veniam.
Si in proximo mendum molestissimum inveniatur, quaeso te, ut coniveas! :P



Optime valeas!
F.




Salve, mellic!

Benigne! Mihi magno gaudeo es!
Latinitatis expertus nobis omnibus hoc forum visitantibus optime adiuvare potes. :wink:
Translatio a verba latina in germanicam mihi displicet. :P

Tandem usque adhuc eum numquam vidi, qui corpus verbis latinis ornat. =)
Quamquam haud id animo comprehendere possum, ut lingua latina non valens
tamen ea utatur in compungendo.
....Timeo, sed simul amo translationem! :smile:

Vale,
F.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 30.10.2008, 12:12 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Salvete, Sciura et mellic!

Utrique vestrum gratias maximas pro nexibus ago!

Florentine, lexicon, quod mihi suasisti, adamussim id, quod invenire optabam, est. Ex pluribus verbis Latinis unum cito eligere auxiliatur. Sentio me multum spatii comparsurum esse!

Et tibi, mellic, gratulor. Sane Georges-i lexicon est exquisitissimum! Ut vera dicam, de tali indice verborum comparando jamdiu somniavi. Omnes fere png-paginas jam extraxi. Etiam cum ACDSee-o satis commode spectantur, in animo tamen habeo ex iis djvu-filum facere.

Quo de mendo scripsisti, Florentine, non intellexi. :D Non adeo Latine scio, ut menda statim discernam. Neque intellexi, quod mendis agendum sit: quid istud "coniveas" sibi vult? :D Numquid generaliter inter exercendum naturalius est, quam errata? Ea certe emendanda sunt, sed minime timenda! Propterea ne erubescas!

Verbo "Russus" ut nomine substantivo, verbo "Russicus" autem ut adjectivo utor. Num erro?

Valere vobis jubeo!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 03.11.2008, 14:07 
Lateiner
Benutzeravatar

Registriert: 05.10.2008, 09:22
Beiträge: 100
Salve Quase!

Nuntium tuum in gratiam accepi. :smile:
Ignosce mihi, Quase, quod me invita statim tibi respondi.
Labor mihi tantum fuit, ut vix otium inveniretur litteras scribendi.:sad:
Nunc ipsum rursus in alio faciendo opere occupata sum.
Tamen tibi respondere volui.:smile:
Hoc verbum „conivere“ „oculos comprimere“idem sonat.
Dicere hoc volui...ne menda stupida non videas! (sed quidem
iocum est.) Plerisque non statim intellego talem mendum.
Via longa est ad pure Latine loquendum. Dic mihi, Quase, quomodo
coneris Latine "loqui"(ad verbum, nec scribere)? Ipsa studebam amicum meum, qui olim in schola
didicit eam, loqui, sed frustra....:sad:
Quondam die in somno Latine "pure" loqui potui. Quocum sermonem habuerim, nescio. :P
Hoc consilium heri mihi in mentem venit me tibi "iocum" aliquem narraturam esse:

Filius quidam matri suae exclamavit:
„Mater, mater, quousque tandem rotari debeo?“
Mater ad eum: „St! Opprime os! Alioquin et pedem alterum tuum fixura sum!“

Bene te habeas,
F.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 04.11.2008, 11:24 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Salve, Florentine!

Cum otium studiumque tibi erunt, da nuntios, et non sis anxia!

Etiamnum non habeo in animo Latine cum aliquo loqui. Non nisi in reti eos offendo, qui hanc linguam colunt. Ut proverbium russicum dicit, "cum vivemus, videbimus".

Alioquin sentio me loquendo etiamnum imparem esse: saepissime indice verborum utor, etiam scribo cum difficultate, quid colloqui? Sane ab initio sermo meus vitiis scateret, a fortiori pronuntiatione restituta utor et vocalium longitudinem observare debeo.

Jocus tuus vero est ridiculus. :lol: Ceterum, filius non minus disertus est, quam Cicero: "quosque tandem... " :wink:

Optime valeas!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 09.11.2008, 13:30 
Lateiner
Benutzeravatar

Registriert: 05.10.2008, 09:22
Beiträge: 100
Salve, care amice!

Tempus est, ut tibi respondeam!:smile:
Quomodo tecum agitur?
Quod ad me attinet, labore aliquatenus gravata tamen bene me habeo.
Summo triduo Berolini apud amicam fui, quae urbs est capite Germaniae digna visendaque. Dic mihi, Quase, ecquando in Germania fueris?

Mense Novembris ineunte coepit tempus nubilum! Iam posteram aestatem desidero,
qua, ut omni fere aestate, ad mare Germanicum, illinc quamquam in plerisque ruit ventus
perpetuus, sucessum agere solebam.
Iucundum est mihi litore sedenti conspicari mare se reciprocantem.

Vos, tu tuique bene habeatis!
F.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 09.12.2008, 11:57 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Salve, optima Sciura!

Nonne opinata es me hujus fori oblitum esse? Minime! Cum occupatus essem, otium mihi ad Latine scribendum omnino deerat, propterea foro carui. Nunc autem pauciora mihi sunt negotia, et magno cum gaudio igitur te saluto!

Quid agis? Quid novi?

Video neminem interdum colloquium Latinum colere. Dolendum est!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 13.12.2008, 14:32 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Hodie mane primo ninxit! Nunc dumtaxat pauxillum nivis in terra est, nihilo minus laetor, quod hiems tandem advenit.


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 23 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1 2 3 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de