Latein Forum
http://forum.latein24.de/

Duae litterae "s"
http://forum.latein24.de/viewtopic.php?f=7&t=5775
Seite 1 von 1

Autor:  Quasus [ 30.10.2008, 14:48 ]
Betreff des Beitrags:  Duae litterae "s"

Salvete!

In litteris pristinis Germanicis, quae lingua vernacula Fraktur nominantur, duae "s" sunt, brevis longaque. Ecquis regulam scit, ad quam dirigantur?

Autor:  Elissa [ 03.11.2008, 15:05 ]
Betreff des Beitrags: 

Elissa Quaeso salutem dicit!

Littera "s" breve utitur, si vocabulum in "s" cadit. Ut exemplum afferam: das, Haus, Maus.
Medio in vocabulo vel in initio "s" longa utitur, velut in Wasser, Salz, leise.
Si dua vocabula contrahuntur in unum vocabulum et primum vocabulum in "s" cadit, illam "s" brevem esse oportet: Hausbau, auswählen.
Hoc est, quod libris veteribus legendis inveni.
Difficile est hanc scripturam latine explicare. :(
Tune iam librum eo modo scriptum legisti?

Vale!

Autor:  Quasus [ 04.11.2008, 12:02 ]
Betreff des Beitrags: 

Quasus Elissae salutem plurimam dicit.

Gratias ago, quod tam clare causam explicavisti. Nullum adhuc talem librum legi, sed Mellic hortante lexicon Georges'i Germano-latinum e reti extraxi; verba Germanica in eo libro pristino fraktura sunt scripta. Cum hae litterae homini insolito aliquantulum difficiles sunt lectu, aspectum tamen decorissimum habent.

Vero Germani litteras "s" amant! Et praesenti tempore enim adhuc "ß" in alphabeto est! Regulis novis legere facilius est, nam littera "ß" est signum longitudinis vocalis, tamen misero eam non saepe nunc in usu esse...

Vive valeque!

Autor:  Elissa [ 04.11.2008, 22:03 ]
Betreff des Beitrags: 

Elissa Quaso salutem plurimam dicit!

Fraktura revera scriptura pulcherrima est. :) Ante multos annos mea sponte didici eam penna atramentoque scribere. Amici me saepe rogabant: "Cur tantum temporis consumis in scribendo diligenter, quod computatro adiuvante multo facilius et celerius adipisci potes?" Tamen praefero scripturam imperfectam sed veram. Plurimos annos non iam scripsi, fortasse nunc pennam meam in armario quaeram.......
Puto te peritissimum linguae Germanicae esse, si frakturam legere possis. Multos homines novi, qui numquam lexikon fraktura scriptum emerent.

Bene vale!

Autor:  Quasus [ 05.11.2008, 00:33 ]
Betreff des Beitrags: 

Quasus Elissae s. p. d.

Aliud lexicon emere, aliud gratis extrahere! :)

Immo linguam Germanicam disco, sed ejus nondum sum peritissimus. Nihilominus opinor frakturam non nimis difficilem lectu esse, non est enim Devanagari! :) Cum libri boni Latini non sint frequentes, eorum continentia sane gravior est, quam forma. Et aliud librum legi, aliud indice verborum uti. Ceterum, eo utendo artem fraktura scribeni majoris majorisque aestimo! :)

Vive valeque!

Autor:  Elissa [ 06.11.2008, 14:17 ]
Betreff des Beitrags: 

Elissa Quaso salutem plurimam dicit!

Valde gaudeo responsis tuis celeribus. Timeo, ne haud raro mihi tempus sit, ut respondeam. Da veniam, quaeso!
Ad responsum tuum: quid significat "Devanagari"?
Et quid significat nomen tuum "Quasus"? Nomen Latinum est vel nomen artificiosum?

Vive valeque!

Autor:  Quasus [ 09.11.2008, 09:05 ]
Betreff des Beitrags: 

Quasus Elissae s. p. d.

Si nimis saepe respondeam, copia vocabulorum Latinorum, quae mihi nota sunt, exhauriat. :wink:

Devanagari est unus alphabetorum indicorum. Hae litterae speciam habent insolitam. Hic exemplum repperire potes.

Quasus est nomen artificiosum. Cvas est potus paniceus, qui Latine cerevisia nominari potest, sed non est Bier. Hujus cerevisiae genera sapores varios habent, ad sitim explendam praecipue dulcis bibitur. Et nomen bonum Latinum factus est de illo verbo!

Dies sint tibi laetitiae pleni! Vive valeque!

Seite 1 von 1 Alle Zeiten sind UTC+01:00
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
https://www.phpbb.com/