Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 21.10.2017, 05:34

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 7 Beiträge ] 
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Introductio
BeitragVerfasst: 03.03.2009, 17:18 
Lateiner

Registriert: 28.02.2009, 19:33
Beiträge: 5
Wohnort: Key West
Salvete!
Vir XLIV annorum sum et oppidum incolo Key West.
Occupationem vel pecuniam non habeo, at mea voluntate quasi tecto carens aetatem exigo meam, quod avocamenta crebra mea (Astronomia, Linguae - volubiliter Anglice scio-, Historia, Ratio Physica et perinde) tempus totum consumant meam. In schola, lingua Latina mihi non placebat, sed multis post annis studium Latinae gratum esse aestimavi.
Scriptores dilecti sunt Vergilius (Eclogae) et Petronius Arbiter (Satyricon Libri); etiam magni facio Graecos (exempli gratia Platon (Symposium, Phaedrus), Anacreon, Pindaros).
Si possim (?) vivere tum, mihi placeat secundum saeculum, cum regebant "Quinque Imperatores Boni" (Nerva etc.).
Menda grammatica corrigite si videtur - velim discere magis!
Valete!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 04.03.2009, 09:38 
Lateiner

Registriert: 05.01.2009, 00:17
Beiträge: 100
Wohnort: Berlin
Salve. Carus atque exspectatus venisti. Cum scribas res tuas male se habere sit mihi venia interrogandi:

Si neque occupationem neque pecuniam neque tectum quidem possides, quomodo victum cottidianum quaeris?

Quomodo e.g. sumptum computatri solvis quo hunc nuntium emisisti?

An exemplum Novi Testamenti sequeris, ubi dictum est: Respicite aves caeli; non serunt neque metunt, attamen pater caelestis eas pascit.

Fac ut valeas.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 10.03.2009, 16:56 
Lateiner

Registriert: 28.02.2009, 19:33
Beiträge: 5
Wohnort: Key West
Salve iterum - tibi Di bene faciunt!
Non est difficile factu vivere sic ut Diogenes eremita habitabat --- cupa!
Hic nivem numquam vides, hic peregrinatores ebrii relinquunt cenam liberam cottidiano, pecuniam interdum iuxtam viam invenis saepe.
Usus ordinatri gratis est, beneficio bibliothecae liberae.
Bibliotheca hortem venustum habet ubi licet legere cotidie., et si bene memini, "Si hortem cum bibliothecam habes, nihil deerit."
Vale bene!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 11.03.2009, 09:19 
Lateiner

Registriert: 05.01.2009, 00:17
Beiträge: 100
Wohnort: Berlin
Maxima cum laetitia responsum tuum legi. Arbitror te verum assectatorem illius Diogenis esse qui dixit se nulla re egere nisi aere et solis luce.

Tamen spero te in cupa non conversari: nimis molestum enim id esset et apertum ad frigorem (nescio scilicet si noctes Floridianae frigidae sint). Si tu laetus es ego tibi fidem habeo et contentus sum condicione tua.

Attamen quid facies cum morbo affectus eris? Quis medicum vocabit? Quis lectum tibi in noscomio offeret? Haec non sunt considerationes vanae. Omnes senescimus atque aegrescimus.

Ceterum aliam rem tango. Me rogo si umquam illam paginam interretis videris cui nomen est wredmond.home.texas.net. Quae utile instrumentum scriptis sive cogitationibus ex lingua Anglica in Latinam reddendis praebet, praecipue verba e vita cottidiana sumpta velut suppose (praesumere) vel shower (balneum pensile) vel internet (interrete) vel mille similia.

Cura ut valeas.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 13.03.2009, 07:34 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Ing38 hat geschrieben:
Ceterum aliam rem tango. Me rogo si umquam illam paginam interretis videris cui nomen est wredmond.home.texas.net. Quae utile instrumentum scriptis sive cogitationibus ex lingua Anglica in Latinam reddendis praebet, praecipue verba e vita cottidiana sumpta velut suppose (praesumere) vel shower (balneum pensile) vel internet (interrete) vel mille similia.


Ignoscite mihi quod sermoni vestro me interpono.

Is index verborum vero novitate rerum laetissumus est, vocabula enim praebentur etiam recentissima. Non intellexi tamen a quo confectus sit nec quibus fontibus auctor sit usus. Estne fas ei confidere?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 13.03.2009, 12:55 
Lateiner

Registriert: 05.01.2009, 00:17
Beiträge: 100
Wohnort: Berlin
Non nesessarium est se interponere, ut dixisti, hoc colloquium enim non est sermo inter duobus hominibis solis. Probatione rapida quadraginta fere verborum (quod nullo pacto satis est, confiteor) perfecta, ea verba quae Redmondianus ille ignotus reddidit mihi videntur rectae et bonae esse. Nihil te impedit quin tu ipse temptes et probes. Tenet me cupiditas audiendi quod tu reppereris.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 16.03.2009, 21:47 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Ille index verborum bonus videtur praecipue vocabulis ad res recentes pertinentibus. Ceterum, ecce alter index:
http://facweb.furman.edu/~dmorgan/lexic ... bratio.htm
Hic satis multa vocabula continet et a homo quodam docto confectus est.

Ad verba in linguam Latinam convertenda lexicis Georges "Kleines deutsch-lateinisches Woerterbuch" et "A copious and critical English-Latin lexicon" uti soleo, quae mihi magnopere placent. Uterque in interreti inveniri potest.


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 7 Beiträge ] 

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
cron
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de