Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 20.11.2017, 03:14

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 90 Beiträge ]  Gehe zu Seite 1 2 3 4 59 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags: Omnes saluto!
BeitragVerfasst: 04.06.2009, 20:27 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Paululum maestum est neminem eo tempore aliquid in Colloquio scribere.

Adhuc discipulus sum et linguam latinam valde diligo;
itaque aliquis, quocum linguam latinam de aliquibus rebus loqui possum, quaero.
Spero vosbis voluptatem esse mecum paulo loqui.

Quid dicam?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 05.06.2009, 14:09 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Salūtem tibi, Vanitās, dīcō!

Rēctē loqueris, hīc pauxillum tantum commūnicātur. Quam ob rem? Ita arbitror: prīmum paucissimī sermōnibus latīnīs intersunt, deinde nesciunt quā dē rē colloquantur. Nōn enim sufficit linguam habere commūnem, ut sermō oriātur.

Sī tibi est cupiditās latīnē scrībendī, hoc forum īnspicere potes:
latinforum.org
Eī quoque intersum. Ibi nōn sōlum nōnnunquam latīnē scrībitur, sed etiam intersunt complūrēs, quī linguam latīnam dīligunt.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 05.06.2009, 19:26 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Te saluto, Quase!

Pulchrum est te responsisse.
Tibi pro respondendo gratias ago. Scilicetque mihi cupiditas latine scribendi; et itaque mox vel nunc interero.

Hicne quoque ades liguam latinam locuturus, fortasse mecum;)?
Scilicet video te hic plurime iam scripsisse.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 06.06.2009, 16:11 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Num quīnquāgintā nūntiī sunt multum?

Vērō hīc ōlim versātus sum. Cum Sciūrā colloquī conātī sumus. Ipsum forum mihi taediōsum vidētur, praecipuē enim dē pēnsīs scholasticīs aut dē īnscrīptiōnibus compungendīs agitur. Nūper in animō habuī Sciūram ad illum forum anglicum invītāre, ea autem aberat. Et tamen hanc pāginam nōnnunquam aperiēbam nūntiumque tuum aspēxī. Optimē!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 06.06.2009, 21:24 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Ita est. Arbitror quinquaginta nuntios in eo foro pro una persona multum esse. Mihi foro(latinforum.org) a te suaso hodie hoc visebam. Mihique dicendum est me id valde placere. Ac itaque die proximo verisimiliter interero.
Certe paulo maestus es, cum Sciura non iam adsit... talem casum novi

Vivo in Germania et linguam Latinam iam circiter tres anni dico.
Verene vivis in "Russland"(Ignoro, qui in lingua Latina)?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 06.06.2009, 23:08 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Vanitas hat geschrieben:
Verene vivis in "Russland"(Ignoro, qui in lingua Latina)?


Ita vērō. Meae cīvitātis hodiernum nōmen Latīnum est Russia seu Rossia, antīquum autem Ruthenia. Orīginem meam indicāvī nē aliī, mē Germānicē scrībente, meōrum errātōrum mīrārentur.

Linguam Latīnam meā sponte jam aliquot annōs discō. Autumnō, cum huic forō ascrīptus sum, multō cum labōre Latīnē scrībēbam; nunc autem in studiīs prōgressus sum.

In forō latinforum hominēs ē variīs terrīs adsunt, etiam nōnnūllī Germānī. Linguam Anglicam ibi libenter exerceō; doleō quod nōn est mihi occāsiō etiam Germānicē scrībendī, quam linguam magnopere dīligō.

Quid amplius? Hodiē in urbe meā pluvit, herī autem tempestās serēna fuit. Bild


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 07.06.2009, 11:52 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Neminem adhuc novi praeter te, qui ipse hanc linguam discit.
Omnino non malum. Certe haud facile est.

Mihi magno labori Latine scribere legereque est. Ac certe interdum scriptum meum cum vitiis affectum est.
Sed tamen mihi scribere admodum palcet.
latinforum pro me certe bonus locus est, ut Anglicam linguam exerceam.
Ac scilicet linguam Latinam.

Lingua Germanica, ut legebam, etiam potes?

Habeo in ea septimania adhuc ferias. Pulcherrimum!
In Bavaria, ubi habitem, nunc sol per nebulis paulis fulget, sicut heri.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 07.06.2009, 13:25 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Vanitas hat geschrieben:
Mihi magno labori Latine scribere legereque est.


Istud mihi plānissimum est. Ad Latīnē scrībendum opus est cōnsuētūdine et praetereā bonīs lexicīs atque methodīs, quae verba locūtiōnēsque ad vītam cottīdiānam pertinentia continent. Cōnsuētūdō ex exercitātiōnibus oriētur, librī autum ūtilissimī in interrēte inveniuntur. Ergō, nōlī dēspērāre!

Vanitas hat geschrieben:
Lingua Germanica, ut legebam, etiam potes?


Immō Germānicam linguam meā sponte quoque discō. Legere possum (praecipuē sī quoddam lexicon in prōmptū habeō), scrībō autem pejus.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 08.06.2009, 15:40 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Salve Quase!

Sic est!

Grammatica non pro me difficilis est, cum iam maximum didicerim. Sed multa verba, quae nondum didici. Ac mihi libri boni de lingua Latina adhuc non sunt, praeter libros a schola. Cogito me mox bonos empturum esse.

Tibi autem multum tempus es, ut totas linguas discas.
Arbitrorque lingua Germanica non facile discendi esse.

Hodie hic dies pulcher rursum est. Sol de caelo caeruleo ardet et ranae apud lacus canunt.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 09.06.2009, 10:59 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Avē, Vanitās.

Cum librī tibi dēsunt, nexūs quōsdam praebēbō.

Methodī

Le_Latin_Sans_Peine (Lingua Latīna Sine Molestiā) est methodus optima Gallicē cōnfecta, quam nunc ipse discō. Etsī nescīs Gallicē, tibi persuādeō, ut illum librum videās. Equidem vix sciō Gallicē, et tamen omnēs commentāriōs legere possum, at scrīpta Latīna versiōne Gallicā nōn interveniente in Rossicum vertō. Ex illō libro permulta vocābula locūtiōnesque cōgnōscēs, etiam hodierna. Mihi quidem ille liber magnopere proficit.

G.J. Adler A Practictical Grammar of the Latin Language Ut vidēs, Anglicē scrīptus est. Ille quoque liber optimus est, docet Latīne loquī ac scrībere (num multās tālēs methodōs nōvistī?). Eum ōlim incēpī, sed posteā, Le Latin... inventō, distulī. Ubi Le Latin... perlēgerō, sine ūllō dubiō Adler-um denuō incipiam.

Lexica

Georges: Kleines deutsch-lateinisches Handwörterbuch (1910) Grātiās mellicō prō nexum. Ille lexicon permulta locūtiōnēs et exempla continet. Pāginās ejus ut imāginēs extrāxī, sed ūnum PDF ex iīs creāre nōn potuī, cum erratum mīrum iterum iterumque oriēbātur. :( In eōdem sitū et Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch ejusdem auctōris adest.

Ut tibi nōtum est, gravissima Latīna lexica sunt Oxford Latin Dictionary et Lewis & Short (ille recentior). Uterque in interrēte invenītur.
Lewis & Short (~290 MB) et online: http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin/re ... lang=Latin
OLD tibi upload possum (~350 MB).

Generāliter, lexica ēlectronica commodissima sunt sī habet indicem, hoc est bookmarks cum vocābulīs ad omnem pāginam.

Vanitas hat geschrieben:
Tibi autem multum tempus es, ut totas linguas discas.
Arbitrorque lingua Germanica non facile discendi esse.


Aliud est discere, aliud scīre. :) Linguīs peregrīnīs operam oblectātiōnis causā dō. Lingua Germānica mihi vērō difficilior vidētur quam e.g. Anglica. Cēterum, quot errata in tuō excerptō inveniēs?

Apud nōs pluit. Hodiē māne imbre permadefactus sum, nam sine umbrāculā domō ēgressus eram.


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 90 Beiträge ]  Gehe zu Seite 1 2 3 4 59 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
cron
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de