Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 18.08.2017, 06:00

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 90 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 15 6 7 8 9 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 30.08.2009, 09:47 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Quasus hat geschrieben:
...arbitror te omnia intellectura esse.


Ignosce, qaesso, cum non cogitarem.
Immo tu rectum scripsisti.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 03.09.2009, 12:02 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Kalendīs Septembris annus scholasticus in Russiā incipitur. Nunc magister acadēmiae sum juvenēsque doceō. Hīs diēbus adeō occupātus eram, ut ōtium ad rescrībendum mihi deesset.

Situs Scholae vērō aliquot diēs dēfuit. Nūper nexum probāvī, operātur:
http://avitus.alcuinus.net/schola_latina/

Nōmen Quasus nōn est Latīnum. In nōnnūllīs forīs Russicīs nōminor Cvas (Germānicē Kwas), quae verbum significat cerevīsiam pāniceam, quae spiritum vīnī nōn continet; alia genera ejus cerevīsiae ad sitim explendam, alia ad intrītam faciendam hominēs ūtuntur. Verbum autem Cerevīsia nōminī ēligere nōn voluī, quia multī Bier in mente habuissent, quam pōtiōnem omnīnō nōn bibō.

Itaque grātum mihi est tē verbum illum Latīnum repperisse. Cēterum, etiam verbum τάλαρος mihi placuit.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 07.09.2009, 19:32 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Cras tibi respondebo. Ignosce, quaesso! Hodie non iam idoneus sum, cum in vico nostro celebaratur, cum hac hebtomada festa sit.
Germanice nominatur Kirchweih.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 07.09.2009, 20:30 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Nūllīus est mōmentī! :) Sānē respondēre potes cum ōtium tibi erit. Cēterum, sine ūllō dubiō est aliquid verbum Latīnum quae Kirchweih significat; sānctificātiō templī mihi in mentem vēnit, sed nesciō num sit rēctum :?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 08.09.2009, 02:35 
animi concitationis

Registriert: 04.12.2004, 14:04
Beiträge: 4176
est terminus saepius usitatus: dedicatio ecclesiae

http://www.liturgie.de/liturgie/index.p ... Romani2002
mit
"290. Ecclesiæ omnes dedicentur vel saltem benedicantur. Cathedrales tamen et paroeciales ecclesiæ sollemni ritu dedicentur."

http://www.manuscripta-mediaevalia.de/g ... nd/g_d.htm
http://de.wikipedia.org/wiki/Konsekration > dedicatio
http://daten.digitale-sammlungen.de/~db ... l?seite=55 > dedicatio altaris


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 08.09.2009, 15:50 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Ante tres dies operam ergo suscipiebas.

Ut intellegebam SCHOLA LATINA UNIVERSALIS est aedificium in Ruthenia, in quo lingua Latina sicut Anglica ... docetur.
Nonne ibi nunc accipisti ut discipulos linguam latinam doceas?

Erasne iam diu magister e.g. in aliis scholis?

Schola in Germania mox quoque incipet die septimo decimo Idus Septembres.
Iam laetor scholam iterum inituram esse. Cunctis discipulis non placet schola, ita autem non usque ad meridium in lecto maneo ;)

mellic, tibi gratiam refero ob nexus. Ut inellego ergo plura verba Latina sunt verbum Germanicum Kirchweih significantes.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 10.09.2009, 08:18 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Vanitas hat geschrieben:
Ante tres dies operam ergo suscipiebas.
Ut intellegebam SCHOLA LATINA UNIVERSALIS est aedificium in Ruthenia, in quo lingua Latina sicut Anglica ... docetur.
Nonne ibi nunc accipisti ut discipulos linguam latinam doceas?


Immō SLU est schola interrētiālis. In ejus sitū dē eā legere potes, fortasse erit tibi voluntās ut ascrībāris (omnia sunt grātīs). Ibi discipulus nunc sum, ipsī autem linguam Latīnam docēre nōn licet, quia parum sciō. :D

At magister sum in acadēmiā Voronegiēnsī (in meā urbe), mathēmaticamque doceō. Anteā opus magistrī nōnnunquam suscipiēbam et in acadēmiā et in scholā, sed haud multum. Nunc autem mihi sunt quattuor gregēs studentium, quōs in diversīs māteriīs mathēmaticīs discō.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 14.09.2009, 10:56 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Paginam Scholae Latinae Universalis contemplabor;
Ubi omnia eius legi, tibi libenter dicam utrum optem ascribi.
Sed tempore legere utitur, cum omnia Anglice scriptum sit. Utinam te non turbet.

Decebas antea opus magistri nonnumquam suscepisse. Id non intellego. Num tantum nonnumquam magister eras?
Silicet magister nondum diu esse credo, cum adhuc adulescens sis.

Si in Germania alicui voluntas est magister fieri, ubi is omnia momenti didicit, primo anno docendi nonnumquam a nonnullis magisteris veteribus existmatur, qui apparent in aedibus, ubi doceat, utrum idoneus ad magistrum sit.

Nonne ita quqoque in Ruthenia est?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 18.09.2009, 22:14 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Vanitas hat geschrieben:
Paginam Scholae Latinae Universalis contemplabor;
Ubi omnia eius legi, tibi libenter dicam utrum optem ascribi.
Sed tempore legere utitur, cum omnia Anglice scriptum sit. Utinam te non turbet.


Magistrī ibi tantum Anglicē vel Hispānicē loquuntur, omnia commentāria iīsdem linguīs scrīpta praebent. Sī crēdis tē satis bene Anglicē scīre, Scholam jungere potes, sed memoriā tenē Lūnae diē cursum esse inceptūrum. Nisi Sāturnī vel Solis diē ascrībēris, usque ad autumnum sequentem exspectāre dēbēbis.

Vanitas hat geschrieben:
Decebas antea opus magistri nonnumquam suscepisse. Id non intellego. Num tantum nonnumquam magister eras?


Etiam annīs superiōribus artem magistrī exercēbam, sed nōn multum: exemplī grātiā, ūnam vel duās lēctiōnēs per hebdomadam habēbam. Nunc autem multō plūs apud studentēs versor, quā dē causā etiam hāc hebdomade occupātus eram tibique haud statim rescrībō.

Vanitas hat geschrieben:
Si in Germania alicui voluntas est magister fieri, ubi is omnia momenti didicit, primo anno docendi nonnumquam a nonnullis magisteris veteribus existmatur, qui apparent in aedibus, ubi doceat, utrum idoneus ad magistrum sit.

Nonne ita quqoque in Ruthenia est?


Nōn est ita in Rutheniā. Cēterum, nōnnūllī studentēs "exercitātiōnem magistrālem" habent, id est in mēnse docent studentēs jūniōrēs vel in scholā quādam. Iī rēctōrem habent magistrum quendam perītum.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 21.09.2009, 20:58 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Videtur mihi usque ad autumnum exspectandum est;
dicebas eos tantum vel Anglice vel Hispanice scribere.
Forsan melius esset, si unum vel duos annos exspecto, cum paene Latine melius quam Anglice loquar et tum partes haud intellegam.

Ut vides, etiam haud quotidie rescribo, cum mihi tempus nonnumquam item desit ob scholam.
Spero te non turbare; ipse autem scribebeas tibi quoque tempus deesse.

Ceterum, cras liber Im Westen nichts Neues ab Remarque gregi meo proponam; alii libros alios item proponunt; tum unus ex iis electus erit, quem legemus.
Spero librum a Remarque electurum esse ;)

Quasus hat geschrieben:
Nōn est ita in Rutheniā. Cēterum, nōnnūllī studentēs "exercitātiōnem magistrālem" habent, id est in mēnse docent studentēs jūniōrēs vel in scholā quādam. Iī rēctōrem habent magistrum quendam perītum.


Magisterne peritus cum eis ad scholas quasdam sequitur, ut eis ibi et adsit et exsitimat?


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 90 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 15 6 7 8 9 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de