Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 21.10.2017, 05:42

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 90 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 15 6 7 8 9 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 29.09.2009, 12:24 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Vanitas hat geschrieben:
Magisterne peritus cum eis ad scholas quasdam sequitur, ut eis ibi et adsit et exsitimat?


Rēctē.

Dā veniam quod diu tacuī.

Scholam illam incēpī. Nōndum mihi placet, magistrī enim arrogantēs videntur discipulōsque parvī aestimant. Spērō mē errāre.

Quidnam tibi novī?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 01.10.2009, 18:45 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Tanto accidit hac hebdomada.
Res novae semper sunt.

In schola librum a Cornelio Nepote in Germanicum vertere inibamus.
Inde cognoscebam, uti difficile Latinum sit.
Scripta vertere in Germanicum possum; sed ipse scribere haud facilie est.
Sed mihi vertere valde placet.

Magistra mihi laudem tribuit, cum librum a Remarque bene propusuerim.
Paulum doleo solos non nullos hunc legere optavisse.
Sic ipse die Lunae hunc emebam. Scilicet iam legere inibam.
Grex enim pro eo libro cupiebat The Wave a Morton Rhue.

Cur putas magistros SCHOLAE LATINAE UNIVERSALIS arrogantes esse?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 21.10.2009, 07:43 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Da ueniam, Vanitas, quot tam diu afui! Inter negotia enim fori omnino oblitus sum... Vt uales?

Equidem bene ualeo. Illam Scholam iam reliqui, nam ualde inhospitalis erat. Ergo, linguam mea sponte discere pergam, ut semper agebam; arbitror hanc methodum non esse pessimam.

In uniuersitate discipulos doceo. Alii stulti, alii pigri sunt, de mathematica plurimum nil morantur. :D Pro dolor! Et nunc ex uniuersitate scribo, itaque macra desunt. Huc hora octaua ueni et usque ad uesperem manebo! :shock: Dies Mercurii uero mihi est difficilis!

Quid plura? Potius tu aliquid scribe! ;)


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 22.10.2009, 16:38 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Responsum mihi magna delectatione - sicuti semper - eratque putabam enim te desistere ad me scribere.

Heri, dum schola sum, sic cuncta mihi paulatim ostendebatur, tamquam paene abessem.
Posteaquam domum veni, ut mater et ego quoque existimabam me morbo affectum esse.
Ob eum hodie domi manebam; non turbat me aliqundo hoc anno scholastico schola prohiberi, sed omnia docta absenti compensanda esse.
[Fortasse aspicias id scriptum, quaesso, utrum errato affectum sit.]

Etiamnunc tu ordiebaris complura v cum u commutare ;)
Placet, cum mihi difficilius legere faciat.

Faber fit fabricando
Nonne ipse inveniebas id?

Quinam de discipulis tuis loqueris. ;)

Ceterum, cur ... ,arbitror hanc methodum non esse pessimam. scribebas?
Fuissetne non rectum, si ... ,arbitror hunc methodum non esse pessimum. scripsisset?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 30.10.2009, 07:56 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Vanitas hat geschrieben:
Heri, dum schola sum, sic cuncta mihi paulatim ostendebatur, tamquam paene abessem.
Posteaquam domum veni, ut mater et ego quoque existimabam me morbo affectum esse.
Ob eum hodie domi manebam; non turbat me aliqundo hoc anno scholastico schola prohiberi, sed omnia docta absenti compensanda esse.
[Fortasse aspicias id scriptum, quaesso, utrum errato affectum sit.]


Spērō tē jam sānātum esse etsi aegrōtārēs! Cūrā ut valeās! (nōndum litterās finiō :D, sed cōnsīliō ūtere!). Dē errātīs nōn audeō cēnsēre... Forsitan ego aliter scrīpsissem. :?

Vanitas hat geschrieben:
Etiamnunc tu ordiebaris complura v cum u commutare ;)
Placet, cum mihi difficilius legere faciat.


Ergo jam ita nōn agam, cum tibi sit difficilis lectū. :)

Ut vidēs, macrīs ūtī soleō ut vōcālium longitūdinem optimē in memoriā servem. Domī id sine negōtiō faciō quia apta est mihi clāviātūra, sed in ūniversitāte id molestius est. Praetereā, nūper in animum mihi vēnit i prō j atque u prō v pōnere nisi cum macrīs scrībō, quae ratiō scrībendī in nōnnūllīs librīs recentibus adhibeātur (e.g. in Lexicō Latīnō Oxoniēnsī, in Dictionnaire etymologique de la langue latine, in Allenī Vōce Latīnā). Reāpse videō nostrā aetāte paucōs tantum litteram J scrībere; scrībendī autem ratiōnem i-u-v stupidissimam putō nec ferō: meā sententiā oportet aut utramque sēmivōcālem speciālī litterā signārī aut neutram.

Vanitas hat geschrieben:
Faber fit fabricando
Nonne ipse inveniebas id?


Profectō illud prōverbium in librō legī, scīlicet in Desessard methodō. Ceterum, verbum methodus orīgine est Graecum et fēminīnī generis est (exceptiō). Secundum Desessar, non sōlum Methode sed etiam Lehrbuch significat.

Discipulīs meīs quī prīmum agunt annum in ūniversitāte, perīculum in algebrā (Kontrollarbeit) haud ita prīdem īnstituī, at iī parum successērunt. Pro dolor! Ipsī enim difficultātēs sibi faciunt, nam nōn nisi assiduō labōre aliquid discī potest. Perīculum illud iterum iterumque habēbunt dōnec omnia problemata rēctē solverint. :mrgreen:


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 09.11.2009, 20:16 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Cur auctores horum librorum eum rationem scribendi, enim i pro j atque u pro v ponere, adhibent?

Quasus hat geschrieben:
Ergo jam ita nōn agam, cum tibi sit difficilis lectū.

Ne paulo quidem turbat, si ita agis. Modo de eo disserebam, cum id in Latinforo quoque conspicerem, quod mihi mox rursus visitendum est.
Forsan sic item scribam, si comprehenderem causam commutandi.

Nostra magitra mathematicae proximos dies aberit, quod [quid?] nobis omnibus inde mathematica non habentibus gaudio est. Non est mala, sed docet illa ;)
Certe non intellegam, sed dicas mihi, quid mathematicae modo a te docetur [doceatur?]?

Mihi est item valetudo bona, post devincendum morbi.
Spero id sic apud te etiam esse.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 25.11.2009, 15:00 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Avē, Vānitās.

Nunc ego quoque aegrotus sum. Febrim habeō, itaque aliquot diēs domī manēbō.

Zitat:
Forsan sic item scribam, si comprehenderem causam commutandi.


Sānē nōstī veterēs Rōmānōs ūnā litterā I ūsōs esse ad vōcālem I et cōnsonantem J dēsignandās, necnōn litterā U caruisse. Mediō Aevō alphabētum auxit, nam litterae J et U intrōductae sunt. Nostrā aetāte nōn dēsunt hominēs quī nōn ūsūrpant litterās quae in alphabētō initiālī aberant. Cēterum, litterae I/J et U/V classicō mōre ēnūntiātae reāpse simillimē sonant.

Minimē saepe cōnspiciō litteram J scrībī in interrēte. Sī tamen ego eam rejiciam, opus est rejiciam etiam U. Ergō, nunc duābus ratiōnibus scrībendī ūtor: aut cum Ii, Ji, Uu, Vv et macrīs, aut cum Ii, Vu et sine macrīs.

Zitat:
Certe non intellegam, sed dicas mihi, quid mathematicae modo a te doceatur?


Quidnam enim docēre mathēmaticus dēbeō? :D


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Omnes saluto!
BeitragVerfasst: 08.12.2009, 19:48 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Salve Quase,

tempora tam cito praetereunt; sic hoc sentio.
Te valetudine corporis rursus carere spero.

Quasus hat geschrieben:
Certe non intellegam, sed dicas mihi, quid mathematicae modo a te docetur [doceatur?]?

Ibi erratum conspicatus sum, nam verbum quid neque eo loco oportet.

Quasus hat geschrieben:
Quidnam enim docere mathematicus debeo?

Nonne dixisti te mathematicae magistrum esse discipulos universitate ea instituentem?
Huis gratia te res ullas mathematicas greges docere ratus sum, quae libenter cognoscam.

Nec autem comprehendo! Cur nullis macris uteris, si Ii et Vv scribis?

Celebratisne Rutheniae quoque a. d. IX. Kal. Ian. festum natalicium Domini (Weihnachten)?
Germaniae multi homines arborem nataliciam (Weihnachstbaum) ante hunc diem emunt, qui
deinde eo die carmina canunt atque nonnulli ex iis ecclesiam (Kirche) petunt.
Mercatores vendendis donis certe magnas pecunias parunt, quae liberos traduntur.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Omnes saluto!
BeitragVerfasst: 22.12.2009, 22:45 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Vanitas hat geschrieben:
Cur nullis macris uteris, si Ii et Vv scribis?


Ex contrapositione: macribus utens, JjUv scribo ut omnes sonos Latinos distincte indicem. :D

Vanitas hat geschrieben:
Celebratisne Rutheniae quoque a. d. IX. Kal. Ian. festum natalicium Domini (Weihnachten)?


In Ruthenia principalis festum hiemalis est initium Noui anni, quod nocte celebratur. Non ignoramus diem uicesimum quintum mensis Decembris esse festum natalicium Domini in Europa, sed ipsi eum non celebramus, quia more Ruthenico celebratur die septimo mensis Ianuarii. Ante rei publicae commutationem quae anno 1917 euenit in Ruthenia fasti Iuliani (julianischer Kalender) in usu fuerant; ecclesia orthodoxa nunquam eos fastos deseruit. Nunc discrimen inter fastos Iulianos et Gregorianos constat tredecim diebus:
25.12 + 13 = 7.01 (dies natalicius Domini orthodoxo more)
Praeterea, Rossi etiam festum Noui anni Iuliano more celebrant die tertio decimo mensis Ianuarii qui dies nuncupatur Vetus Nouus annus. :D

Spero fore ut anno proximo saepius alter alteri scribamus. :) Laetos tibi dies festiuos exopto!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags: Re: Omnes saluto!
BeitragVerfasst: 31.12.2009, 19:36 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Germaniae hodie festvm Novi anni celebratvr.
Et hodie more Gregoriano et Idibivs Ianvariis more Ivliano celebratis festvm Novi anni, annon?

Idem sperans plvri litterarvm stvdebo!
Dolori est me nec saepissime scire, qvid scribam; de aliqvibvs rebvs libenter colloqvor, sed havd
scio, an de iisdem colloqvi velis.
In scriptis tuis res cognoscendae semper scriptae svnt; melivs est, nisi de meis mentionem faco,
nam se inde enim mihi est pudendvm. [Nescio, an se recte est...]

Nvm festvm Novi anni Rutheniae [apud te] maior die natali Domini est?

Exopto tibi quoqve, ut laetvs dies festas celebres, atqve Novvm annvm pvlchrvm!
Nam illae dies festae adhvc te exspectant.

Cetervm, esne radiotelegraphista?


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 90 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 15 6 7 8 9 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 1 Gast


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de