Latein Forum

Der Treffpunkt von Lateinern im WWW.
Aktuelle Zeit: 16.08.2018, 15:18

Alle Zeiten sind UTC+01:00




Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 90 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1 2 3 4 5 69 Nächste
Autor Nachricht
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 22.06.2009, 20:39 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Tibi die proximo respondebo.
Hodie mihi nullum tempus est :(

Vale!


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 23.06.2009, 20:55 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Gratias refero pro corrigendo. Tot vitia mihi sunt :shock:
Sed animala recte a me scripta esse pro certo habeo.

Quasus hat geschrieben:
Et tū, sī quid obscūrē dīcō, quaere!

Certe! Ac tu quoque scilicet, sed hoc iam pridem facis, ut video.
Sermo enim haud placet, si nemo aliquid intellegit. Puto.

Quasus hat geschrieben:
...in animō habuī aliquid Germānicē legere quod mihi placēret,...

Cur hic placēret scripsisti, et non placebat?

"Arbitror nōn eum bene scīre Latīne, quī diu discit, sed eum, quī optimīs ūtitur methodīs."
Qui existimas? Saepene scribatur ac, facultas loquendi ei est, dicatur, ut optime methodi execetur?
Si ita est, etiam id ita video.

Existimo te valde bone Latine ac Germanice scribis.
Atque eas linguas nondum diu discis ac nemo praeter interretem(accusativum ignoro solum ablativum) librosque tibi auxilium dant.

Eo tempore legere melius placet et itaque post librum, qui nunc lego, novus quaero; eos libros a Remarque adeo bonos esse in Wikipedia legi.
Video, num deinde unum eius legam.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 25.06.2009, 21:25 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Vanitas hat geschrieben:
Sed animala recte a me scripta esse pro certo habeo.


Etiamnunc? Errās igitur. Animalia, maria et cētera tālia neutra in quibusdam cāsibus i habent.

Vanitas hat geschrieben:
Quasus hat geschrieben:
...in animō habuī aliquid Germānicē legere quod mihi placēret,...

Cur hic placēret scripsisti, et non placebat?


Cōnsilium meum exprimere voluī, itaque vīsum mihi est modum conjūnctīvum aptiōrem esse. Nōn enim sciēbam quid legerem; aliquid ad legendum exercitātiōnis oblectātiōnisque causā invenīre cōnstituī.

Vanitas hat geschrieben:
"Arbitror nōn eum bene scīre Latīne, quī diu discit, sed eum, quī optimīs ūtitur methodīs."
Qui existimas? Saepene scribatur ac, facultas loquendi ei est, dicatur, ut optime methodi execetur?
Si ita est, etiam id ita video.


Hīc methodus dēsignat Lehrbuch. Ita dīcere in animō habuī: alius diu discit sed parum tantum scit quia methodī eī sunt mediocrēs; alius citō multa ēdiscit librīs optimīs ūtēns. Nōnne vērum est? Fateor librōs ōlim mē dēfuisse.

Vanitas hat geschrieben:
Existimo te valde bone Latine ac Germanice scribis.
Atque eas linguas nondum diu discis ac nemo praeter interretem(accusativum ignoro solum ablativum) librosque tibi auxilium dant.


Verba tua quidem mihi magnō gaudiō sunt. :roll:

Quot linguae peregrīnae in scholīs Germānicīs discī solent? Tū enim nōn sōlum Latīne, sed etiam Anglicē scīs; nōvī nōnnūllōs linguam Latīnam nōn didicisse, sed Gallicam. Haec mihi mīra videntur: in Russia enim puerī generāliter singulās linguās discunt, Latīnam sōlum in speciālibus gymnasiīs.

Cēterum, estne tibi studium linguās discendī? An modo Latīna tibi tantopere placet, ut eae sē dīligentissimē applicās? Quid dē Graecā antīqua arbitrāris?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 28.06.2009, 21:08 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Nolo certo^^
Mare exceptio est. Ignoro, num animal exceptio sit. Si sic est, erro.
Sed ceteris neutris pluralibus non i in nomitativo accusativoque est.

Quasus hat geschrieben:
alius diu discit sed parum tantum scit quia methodī eī sunt mediocrēs; alius citō multa ēdiscit librīs optimīs ūtēns

Sic quoque video; arbitror quoque mihi bonos methodos esse.

Ergo duas linguas peregrīnas disco, latinam anglicamque; scholis germanicis (fere) semper linguam anglicam docetur.
In gymnasiīs semper lingua Anglica et vel lingua Latina vel Lingua Francogallica docetur. Nonnumquam etiam lingua Hispania docetur, sed tum non lingua Francogallica, cuncta non faclie dico. Etiam nonnumquam alias linguas eligere.
Quid est Gallica? Vel quae lingua?

Quasus hat geschrieben:
in Russia enim puerī generāliter singulās linguās discunt

Linguam anglicam, aut?

Tantum linguam Latinam Anglicamque disco usque ad finem scholae. Qui pergam nunc, ignoro.
De Graecā antīqua etiam cogitavit, eam autem discere pro me nimium est.

Optimum est, spero hoc intellegi, quamquam Germanice est:
http://www.youtube.com/watch?v=axq3ngoFK_s


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 30.06.2009, 12:12 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Illa pelicula magnopere mē dēlectāvit, multum rīdī. Sī Rōmānī nōn fuissent tam bonī tūtōrēs, quibus linguīs nostrō tempore in Galliā Hispāniāve loquerentur? :D

Dē Graecā linguā idem sentiō, sed omnīnō linguās peregrīnās discere mihi placet.

Gallicam eandem linguam appellāvī ac tū Francogallicam. Uterque verbum mihi est notum, sed nesciō uter sit aptius. In scholīs Russicīs praecipuē lingua Anglica discitur, cum ōlim classēs dīvidī solērent in duās partēs, quārum ūna Anglicam, altera Germānicam vel nōnnunquam Francogallicam Hispānicamve linguam disceret.

Forsitan stultus sim, tamen nōn intellēxī utrum scholam hōc annō fīnītūrus sis necne.

Dē dēclīnātiōne Latīna aliquid nōvī tibi nūntiabō, neque enim mare neque animal sunt exceptiōnēs. Hīc lege:
http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin/pt ... ad%3D%2336


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 01.07.2009, 20:28 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Quasus hat geschrieben:
Sī Rōmānī nōn fuissent tam bonī tūtōrēs, quibus linguīs nostrō tempore in Galliā Hispāniāve loquerentur?

Ignoscas, at non intellego. Mihi hoc explanes?

Etiam existimo hanc peliculam adeo lepidam esse.
Latinforum mox rursus visitare conor. Examina magna finiebant, proxima septimania solum examen Latinum mihi scriptum est. Aliquid scriptum de Colono a me versurum esse puto.

Ergo, nunc perturbatus sum^^

In libro scholae meae hoc scripto est, unum ex eo exemplum.

Sg.
Nom. nomen
Gen. nominis
Dat. nomini
Akk. nomen
Abl. nomine
Pl.
Nom. nomina
Gen. nominum
Dat. nominibus
Akk. nomina
Abl. nominibus

Nolo dicere fontem tuum falsum esse. Neque liber meus errat.
Fortian dua facultates rectae sunt. Meum magistrum rogabo, quid ii de his rebus cogitet.

Quasus hat geschrieben:
Forsitan stultus sim, tamen nōn intellēxī utrum scholam hōc annō fīnītūrus sis necne.

Haud stultus es;)
Res a me haud intellectae ita te quoque rogo.

Quid existimas? Num scholam eo anno finiam? Si hoc est, quid existimes, tibi dico me scholam adhuc quattuor annos visito; deinde studium in Universität agebo.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 01.07.2009, 23:02 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Nunc dē studiīs tuīs omnia mihi sunt plāna. Interrogātum meum rēctē intellēxistī, at ego vērō stultus fuī, nam jam prīdem dīxerās tē quīndecim annōs nātum esse.

Dē Rōmānīs ita dīcere voluī: vī armōrum ejus lingua modusque vīvendī propāgābantur, cēterās nātiōnēs nihilō aestimābant. Nefās est! Ergō, cum illō Brian generāliter cōnsentiō. :D

Sī tertiam dēclīnātiōnem Latīnē disputāre velimus, cum difficultāte ego scrībam, tū intellegās. Tantum dīcam trēs paradīgmata in illā complectī. Sī vīs, ā magistrō quaere; etiam in forō disputāre possumus in parte grammaticā.


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 02.07.2009, 09:40 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Quasus hat geschrieben:
Sī Rōmānī nōn fuissent tam bonī tūtōrēs, quibus linguīs nostrō tempore in Galliā Hispāniāve loquerentur?


Protasis: sī Rōmānī nōn fuissent (plusquamperf. conj. act. - cāsus irreālis ad praeterita pertinēns) tam bonī tūtōrēs.
Apodosis: quibus linguīs : nostrō tempore : in Galliā Hispāniāve : (sc. hominēs) loquerentur (imperf. conj. act. - cāsus irreālis ad praesentia pertinēns).

Estne clārius nunc? Spērō mē haud falsō scrīpsisse.

Quasus hat geschrieben:
Forsitan stultus sim, tamen nōn intellēxī utrum scholam hōc annō fīnītūrus sis necne.


Forsinan stultus sim - plānē;
tamen nōn intellēxī - plānē;
quaestiō oblīqua sequitur ē duābus partēs cōnstāns; prīma pars utrum : scholam : hōc annō : fīnītūrus sis, secunda necne (oder nicht) (NB in quaestiōnibus dirēctīs annōn prō necne ūtuntur).


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 05.07.2009, 19:07 
Lateiner

Registriert: 04.06.2009, 16:37
Beiträge: 227
Verum loqueris, hoc scelus crudele est. Scilicet non scio, qui pessimum vero sit. Sed certe nonnolli homines id sciunt.

Idem quoque, quid dicerem, magister meus dixit. Mihi nulla voluntas est in parte grammaticā fori eius de hac re legere; sed si vis ac de hac ibi scribis etiam loquar ;)

Quasus hat geschrieben:
Sī Rōmānī nōn fuissent tam bonī tūtōrēs, quibus linguīs nostrō tempore in Galliā Hispāniāve loquerentur?


Paene intellego, tantum non scio ad quod/quae verbum/-a quibus linguīs pertinet. Deinde me intellegere spero. Gratiam refero pro explanando.

Tune adhuc discipulus es, ac si ita est, studium mox finies?


Nach oben
   
 Betreff des Beitrags:
BeitragVerfasst: 08.07.2009, 21:09 
Lateiner

Registriert: 10.10.2008, 07:37
Beiträge: 112
Wohnort: Russland
Respōnsum tibi satis amplum scrīpsī, nunc autem videō eum ēvanuisse. Forsitan falsum pulsōrium (Knopf) presserim.

In fēriās abiī. Crās urbem relinquam duāsque hebdomadēs aberō. Ubi reverterō, tē certiōrem faciam.


Nach oben
   
Beiträge der letzten Zeit anzeigen:  Sortiere nach  
Ein neues Thema erstellen  Auf das Thema antworten  [ 90 Beiträge ]  Gehe zu Seite Vorherige 1 2 3 4 5 69 Nächste

Alle Zeiten sind UTC+01:00


Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 2 Gäste


Du darfst keine neuen Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst keine Antworten zu Themen in diesem Forum erstellen.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht ändern.
Du darfst deine Beiträge in diesem Forum nicht löschen.

Suche nach:
Gehe zu:  
Powered by phpBB® Forum Software © phpBB Limited
Deutsche Übersetzung durch phpBB.de