Пpивeт Quasus!
Multas gratias tibi ago, quod mihi ad hunc rogatum respondisti!:D
De "tua" lingua: Quamquam te esse Russum (?Russicum?)existimavi,
mihi incertum fuit.
Cum litterae Russicae mihi terra incognita sint, illae ipsae satis oculos moveant!
Sed...quod ad appellationes litterarum attinet....

+

(difficiles!)
Ridibunda commentarium de foris russicis a te scriptum legi, quod mihi mirum est;
Quid ita, multi dictis quibusdam in Latine translatis corpora suorum compungere debent, cum imprimis ne unum verbum quidem intellegant??
Timeo, ne in sententia aliqua lingua Germanica scripta ad verba in latinitatem transvertenda, fieri possit,
ut significationis pars exempli primi deficiat.
Si nunc, quae sententia in latinitatem transversa est, rursus in linguam primam retrorsum convertere temptas, quid fiat?
Fieri possit, ut ad extremum longe alia sententia exsistat.
Quod de usu eius linguae in communicando dixisti, ut tibi consentio,
multum valet, nam quod Latinitati prosperum futurum sit!
Verum est, quod solum lingua Latina usque adhuc inter nos bene communicare possumus.

:smile::smile:
Sicine? Maneamus protenus in ea condicione Latine communicandi!
Quae difficilitas, quin etiam, ea lingua utendi interdum in aliquo explanando non nihil impensam facere soleat,
ut fatior, ea tanto vicissim sollicitor!
Illud dictum nunc mihi in mentem venit: „Voluntate omnia fieri possint.“
Optime valeas!
F.