Bonum cras,
Sub divo II,VII°.
Bavari domi victi sunt. Nunc difficile erit progressu ad rotundam proximam. Lutetiae eis vincendum erit Martis die proximo.
Aliter ex certamine eiecti erunt. Ex illo TRIPLECE celeriter SIMPLEX fiat i.e. mil assequentur nisi quod magister fient.
Arbores in caelum crescere desiisse videntur. Heri caelum iis non favit. Inter ludum ningebat.
Brema vicit Ratisbonam. Illa nunc stat in semifinali et contra Lipsiam ludet Aprili exeunte.
Ille Clariorrivus vaccinio firma AstraZeneca vaccinatus dicitur. Qui sibi persuasit istud vaccinium periculo praecipuo non esse.
Civium magister urbis Atrii munere interim privatus est. Eum se vaccinari sivisse prius, quam ordine vocatus esset.
Fervetor vaccinium ITINERIS SOCIUS/SATELLES magnis copiis emere vult ad vaccinationem accelerandam.
Virides undevicesimo Aprilis die annuntiabunt, uter eorum candidatus futurus sit: Habe-angulus aut Ursus-hircus.
Anno CCXVII satelles imperatorem Caracallam occidit auctore quodam Macrino praetoriano.
Ante annos CXLVII vaccinatio ad variolas debellandas introducitur in Germania.
Ante annos CLXII philosophus et pater phaenomelogiae Genorum-Protector Hussserl natus est.
Ante annos XLVIII pictor Picasso decessit.
Ante annos VIII illa Domina Ferrea M. Tecta-tector obiit. De qua nuper legi eam fuisse matrem peiorem, quae liberos vix curaret.
Cursum honorum maioris eam putasse quam suos. Qua de causa liberos se ab illa avertisse et illam fugisse.
Reipublicae et familiae servire nullis contingere videtur nisi paucis. Brassica quoque pater malus fuisse fertur.
Proverbiumst: Nemo duobus servire potest dominis. Alterum amabit, alterum oderit.
Ante annos LIV haec cantrix ex certamine canentium discessit victrix:
https://www.youtube.com/watch?v=SreSj3j47GIFac valeas. Docebiturne hodie an solum oeconomia impelletur?
Diei dictum:
Glücklich sind nicht die, die alles haben, was sie wollen, sondern die, die zu schätzen wissen, was sie haben.
Männer schnarchen nur aus dem Grund damit Frauen beim Schlafen nicht von wilden Tieren angegriffen werden.