Nostri heri victores discesserunt, ut uterque nostrum praesagiverat.
Iterum in nigrum paene ieci, si noster portae custos illum errorem stultissimum non fecisset.
Hoc tempore tu-anima-agricola esse videor. Verus vates numquam fiam, quia fieri non potest, ut futura praedicantur. Si hoc fieri liceret, multa et terribilia in orbe terrarum mutarentur.
Si nonnullus homo sciret, quae vita se exspectaret, fortasse desperaret, immo sibi mortem conscisceret.
Puto Deum prudentissime egisse, qui homini facultatem rerum futurarum providendarum non faceret.
Ille ipse solus omnia futura scire dicitur, ut quidam theologi contendunt: Deum extra tempus et spatium versari.
Cui omnia eodem tempore evenire. Et Unuslapis et physici moderni dicunt tempus ipsum/per se non esse.
Tempus et spatium inter se cohaerent. ("tempus spatiale"). Quo celerius quidquam movetur, eo tardius in eo tempus "fugit". In illis foraminibus nigris, quae vocantur, leges, quae ad tempus et spatium attinent, collabuntur.
Quid intra tale foramen eveniat, arcanum est. In quo materia tam condensata est, ut eius pondus prohibeat, ne
ne lux quidem effugere possit. Perpetuo talia foramina nascuntur, cum stellae, quibus pondus solum saltem trium est, postremo in se collabuntur. Media in galaxia quaque foramen nigrum esse dicitur. In nostra quoque unum ex iis indagatum iam est, quod longius quam XX mille "annorum lucis" a terra distat.
Qui tali foramini nimis appropinquaverit, ut "spaghetti" distrahetur.
https://de.wikipedia.org/wiki/SpaghettisierungVides in kosmo nonnulla "sortem esse", quae nemo imaginari possit nec debeat. Deo gratias!

Noli de foraminibus nigris cogitare oblivisci, cum "ad proximum pinge" spaghettos comedes.